PL 30, col. 669

Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P

Moysi significat: Inferens autem, peccatum non imputatur
cum lex non est: naturalem iterum ostendit
legem, per quam praevaricatus est Cain: et post
ipsum, qui naturalem legem praevaricati sunt.
Peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. Quomodo mors regnabat, si non imputabatur
peccatum? nisi subaudias, in praesenti non imputabatur.
Sed regnavit mors ab Adam, usque ad Moysen. Sive dum non esset, qui inter justum et injustum
ante distingueret, putabat mors se omnibus dominari.
Sive non solum in eos, qui praeceptum sicut
Adam transgressi sunt: hoc est de filiis Noe, quibus
jussum est, ne animam in sanguine manducarent:
et de filiis Abrahae, quibus circumcisio mandata est:

sed etiam in eos, qui sine praecepto legem contempsere
naturae.
Etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudinem
praevaricationis Adae. Hi sunt, qui non in similitudinem
praevaricationis Adae peccaverunt: qui per naturalem
legem transgressi sunt, et non sicut Adam
per mandatum.
Qui est forma futuri. Sive ideo forma fuit Christi,
quia sicut Adam sine coitu a Deo factus est: ita
ille ex virgine, Spiritu sancto operante, processit.
Quidam dicunt forma econtrario, hoc est: sicut ille
peccati caput, ita et iste justitiae. Item forma
Christi Adam factus est. Sicut enim Adam primus
mandatum Dei praevaricans, exemplum est legem
Dei praevaricare volentibus: sic et Christus voluntatem

Patris complens, exemplum est imitari eum
cupientibus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.