PL 30, col. 668
Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P
contemnendo, sicut dicit Apostolus: Scitis quia
amicitia hujus mundi inimica est Deo: Quicumque
enim voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus
Dei cognoscitur. Inimici ergo actibus, non natura.
Reconciliati autem, quia conciliati naturaliter fueramus.
Multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. Si per mortem Christi salvati sumus: quanto magis
in ejus glorificabimur vita, si eam fuerimus imitati!
Non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum
nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem
accepimus. Non solum nobis vita dabitur
sempiterna, sed etiam quaedam similitudo per
Christum promittitur divinae gloriae, sicut dicit
Apostolus Joannes: Nondum apparuit quid erimus,
quoniam cum apparuerit, similes ei erimus.
Propterea sicut per unum hominem. Si per unum
hominem Evam, peccatum intravit in mundum, insaniunt,
qui dicunt: antequam deceperit diabolus
Evam, peccatum fuisse in mundo. Item hic ostendere
vult propterea Christum passum, ut qui sequentes
Adam discesseramus a Deo, per Christum reconciliaremur
Deo.
In hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum,
mors: Exemplo vel forma. Quomodo cum non
esset peccatum, per Adam advenit: ita etiam cum
pene apud nullum justitia remansisset, per Christum
est revocata. Et quomodo per illius peccatum,
mors intravit; ita et per hujus justitiam, vita est
reparata futura, non praesens.
Et ita in omnes homines mors pertransivit. Dum
ita peccant, et similiter moriuntur. Non enim in
Abraham, et Isaac, et Jacob pertransiit de quibus
dicit Dominus: Omnes enim illi vivunt. Hic autem
ideo dicit omnes mortuos, quia in multitudine peccatorum
non excipientur pauci justi, sicut ibi: Non
est, qui faciat bonum: non est usque ad unum. Et
omnis homo mendax. Sive in eos omnes pertransiit,
qui humano, non coelesti ritu vivebant. Item nunc
Apostolus mortem animae significat: quia Adam
praevaricans mortuus est, sicut et Propheta dicit:
Anima, quae peccat, ipsa morietur. Transivit enim,
et in omnes homines, qui naturalem legem praevaricati
sunt.
In quo omnes peccaverunt. Hoc est in eo, quod
omnes peccaverunt, exemplo Adae peccant.
Usque ad legem enim peccatum erat in mundo. Lex peccati vindex advenit: ante cujus adventum
liberius, vel praesentis vitae longitudine fruebantur.
Erat quidem ante legem peccatum, sed non ita putabatur
esse peccatum, quia jam pene oblitteratum
fuerat in natura. Item dicens: Usque ad legem,