PL 31, col. 1067

Historiae (Orosius), J. P. Migne

praeses Palaestinae provinciae, 460 ad Tiberium imperatorem
atque ad senatum retulit de passione et
resurrectione CHRISTI, consequentibusque virtutibus,
quae vel per ipsum palam factae fuerant, vel
per discipulos ipsius in nomine ejus fiebant, et de
eo quod certatim crescente plurimorum fide Deus
crederetur. Tiberius cum suffragio magni favoris retulit
ad senatum, ut Christus Deus haberetur. Senatus
indignatione motus, quod non sibi prius secundum
morem delatum esset, ut de suscipiendo cultu
prius ipse decerneret, consecrationem Christi recusavit,
edictoque constituit, exterminandos esse Urbe
Christianos: praecipue cum et Sejanus, praefectus
Tiberii, suscipiendae religioni obstinatissime contradiceret.
Tiberius tamen edicto accusatoribus Christianorum

mortem comminatus est. Itaque paulatim 461
immutata est illa Tiberii Caesaris laudatissima
modestia, in poenam contradictoris senatus.
Nam regi, quaecumque voluntate faciebat, voluptas
erat: atque ex mansuetissimo principe saevissima

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.