PL 31, col. 1066
Historiae (Orosius), J. P. Migne
ad vindicandum Domini nostri Jesu Christi sanguinem
judicio Dei fuerat ordinatus, victor triumphans
cum Vespasiano patre Janum clausit. Igitur etsi
sub extremis Caesaris temporibus apertus est Janus,
tamen per multa ex eo tempora, quamvis in procinctu
esset exercitus, nulla bella sonuerunt. Unde
etiam Dominus ipse Jesus Christus in Evangeliis,
cum temporibus illis in summa tranquillitate universus
mundus ageret, cunctasque gentes pax una
velaret, et a discipulis suis interrogatus esset, de
conclusione temporum subsequentium, inter caetera
sic ait: Audituri autem estis praelia et opiniones praeliorum, 459
videte ne turbemini. Oportet enim haec
fieri: sed nondum est finis. Consurget enim gens in gentem,
et regnum in regnum, et erunt pestilentiae, et fames et
terraemotus, per loca. Haec autem omnia initia sunt
dolorum. Tunc tradent vos in tribulationem, et occident
vos: et eritis odio omnibus gentibus propter
nomen meum. Hoc autem divina providentia docens,
et credentes praemonendo firmavit, et incredulos
praedicendo confudit.
CAPUT IV. De vita et gestis Tiberii Caesaris, quomodo Christum amplexus sit, de ejus crudelitate in plurimos.
Anno ab Urbe condita DCCLXVII, post mortem Augusti
Caesaris Tiberius Caesar imperium adeptus
est, mansitque in eo annis viginti et tribus. Hic per
semetipsum nulla bella gessit, sed ne per legatos
quidem aliqua gravia, nisi quod tantum aliquantis in
locis praecogniti cito gentium tumores comprimebantur.
Sane quarto imperii ejus anno Germanicus,
Drusi filius, Caligulae pater, de Germanis, ad quos
ab Augusto sene missus fuerat, triumphavit. Ipse
autem Tiberius plurima imperii sui parte, cum magna
et gravi modestia reipublicae praefuit, adeo ut
quibusdam praesidibus augenda provinciis tributa
suadentibus scripserit, Boni pastoris esse tondere pecus,
non deglubere. At postquam passus est Dominus
Christus, atque a mortuis resurrexit, et discipulos
suos ad praedicandum dimisit, Pilatus,