PL 31, col. 1221

Libellus emendationis (Leporius monachus), J. P. Migne

Quid in me primum, o domini mei, venerandi
et beatissimi sacerdotes, accusem nescio: quid
in me excusem, non invenio. Sic imperitiae superbia,
sic stulta simplicitas cum persuasione noxia, sic fervor
cum intemperantia, sic, ut verius dicam, cum
sui diminutione debilis fides, simul in me omnia
recepta viguerunt, ut tot et tantis simul sit et obedisse
confusio, et haec eadem ab animo potuisse
rejicere, mihi stupenda sit gratulatio. Agnosco igitur
delictum meum, et ipse mei accusator libenter
existo. Sed spero misericordiam, quia ignorans feci:
inexcusabilis mihi namque causa peccati, si perfecte
sciens studio aliquid intentionis egissem. Testem
Deum invoco in animam meam: veritatem credidi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.