PL 31, col. 1223
Libellus emendationis (Leporius monachus), J. P. Migne
cum multorum scandalo tueri conatus sum, quod,
sicut nunc luce clarius manifestatur, errore humani
sensus magis, quam ratione fidei praesumpseram
defendendum. Sed quia aliud fieri non poterat,
nisi ut propria stultitia in me viveret, quando ego
mihi discipulus habueram me magistrum: et utinam
praesumptionem meam quam animaverat inscientia,
fregisset humilitas. Sed heu mihi, quia in utroque
inventus sum, et temerarius, et superbus. At jam
ista venia vestra praetervolo, et quod nunc instat,
agere non morabor. Festinabo vulnerata curare, qui
sana transfodi. Non erit in suscipienda medicina
confusio, qui in custodienda valetudine non fuit
cauta provisio. Unde nata est discordia, pax inde gignatur.
2.
Epistola itaque, auctor scandali et offendiculum
charitatis, a me quondam simpliciter scripta
quidem, sed in quibusdam, ut agnosco, infideliter
ordinata, quaeso secundum hujus epistolae professionem
et sanctimoniae vestrae auctoritatem, ut in ea
paginae parte, vel causa, in abolitione calcanda ducatur,
in qua contra veritatem per ignorantiam edita
comprobatur: ut cunctis innotescat et pateat, justo
judicio illud quod erat aemulum fidei, contrarium
veritati, de corpore ejusdem epistolae cum damnatione
esse decisum. Clamo, verum fateor, o domini
mei: quidam fratres melius interiora cernentes,
sed nos multo exteriora palpavimus; et in propria
caligine constituti, illis qui propius intuebantur
reputavimus caecitatem. At nunc, favente Domino,
apertis quandoque oculis, cum illis verum lumen
aspicimus, atque in eadem lucis gratia, posito nobis
a vero medico sanitatis luto super oculos, revocamus
aspectum; et Jesum Christum Dominum, non
ut antea fallebamur, sed sicut est veritas, sincerissimo
intuemur obtutu: atque juxta symboli veritatem,
id quod secundum priorem definitionem nostram,
ubi non impietate aliqua, sed seducebamur
errore, dicere verebamur de Maria Deum natum,
nunc constantissime confitemur. Tamen quod Christum
Filium Dei tunc etiam natum de sancta Maria
negaremus, et, sicut et ipsi recordamini, sed minime
attendentes ad mysterium fidei, non ipsum
Deum hominem natum, sed perfectum cum Deo natum
hominem dicebamus: pertimescentes scilicet,
ne divinitati conditionem assignaremus humanam:
o stulta sapientia! quasi, si cum homine Deus nasci
non aspernaretur, ipse praejudicio status sui nasci
homo dedignaretur: aut illud poterat, sed hoc
forte non poterat.
3.
Credo plane Deum hoc non posse, quod non
vult. Si nasci voluit, quae Deus voluit, certissime