PL 31, col. 1224
Libellus emendationis (Leporius monachus), J. P. Migne
credo quia potuit: quoniam status Dei nullum potest
periculum sustinere. Nec homo propter nos factus,
ut ederetur ex homine indignum habuit: quia nec
ipsam hominem facere de qua homo nasceretur,
duxit indignum. Si ergo minime percipientes hanc
potentiam Dei, sensu nostro et propria ratione sapientes,
ne quasi inferiora se Deus agere videatur,
ita hominem cum Deo natum esse dicamus, ut seorsum
quae Dei sunt soli Deo demus, et seorsum quae
sunt hominis soli homini reputemus; quartam manifestissime
inducimus in Trinitate personam et de
uno filio Dei non unum, sed facere incipimus duos
Christos: quod a nobis ipse jam Dominus et Deus
Christus avertat. Ergo confitemur Dominum ac
Deum nostrum Jesum Christum, unicum Filium Dei,
qui ante saecula natus ex patre est, novissimo tempore
de Spiritu sancto et Maria semper virgine factum
hominem Deum natum: et confitentes utramque
substantiam, Deum atque hominem inseparabilem
pia fidei credulitate suscipimus, et ex tempore
susceptae carnis, sic omnia dicimus quae erant Dei
transisse in hominem, ut omnia quae erant hominis
in Deum venirent: et hac intelligentia Verbum factum
sit caro, non ut conversione aut mutabilitate
aliqua coeperit esse quod non erat, sed ut potentia
divinae dispensationis Verbum patris, numquam a
patre discedens, homo proprie fieri dignaretur, incarnatusque
sit unigenitus secreto illo mysterio quod
ipse novit: nostrum namque est credere, illius
nosse. Ac sic ut ipse Deus Verbum, totum suscipiens
quod est hominis, homo sit; et assumptus homo,
totum accipiendo quod est Dei, aliud quam Deus
esse non possit. Non tamen, quia incarnatus dicitur
et immixtus, diminutio ejus est accipienda substantiae.
Novit enim Deus sine sui corruptione misceri,
et tamen in veritate misceri: novit in se ita suscipere,
ut nihil ei crescat augmenti, qui se ipse totum
novit infundere, ut nihil accidat detrimenti.
4.
Non ergo ad intelligentiam imbecillitatis nostrae,
secundum experimentorum visibilia documenta
facientes conjecturam de aequalibus se invicem ingredientibus
creaturis, putemus Deum hominemque
commixtum, et tali confusione carnis et Verbi quasi
aliquod corpus effectum. Absit ita credere: ut conflatili
quodam genere duas naturas in unam arbitremur
redactas esse substantiam. Hujusmodi enim commixtio
partis utriusque corruptio est. Deus enim,
qui capax est non capabilis, penetrans non penetrabilis,
implens non implebilis, qui ubique simul totus
et ubique diffusus est per infusionem potentiae
suae, misericorditer naturae mixtus est humanae, non
humana natura naturae est mixta divinae. Caro igitur