PL 31, col. 1225

Libellus emendationis (Leporius monachus), J. P. Migne

proficit in Verbum, non Verbum profecit in carnem:
et tamen verissime Verbum caro factum est. Sed, ut
diximus, solum proprie personaliter, non cum patre
aut cum Spiritu sancto naturaliter: quia unigenitus
Deus, Deus verus, qui cum patre et Spiritu
sancto unus est in natura, alter est in persona. Non
enim ipsum patrem dicimus esse, quem filium: nec
iterum eumdem filium dicimus esse, quem patrem:
aut rursus Spiritum sanctum patrem vel filium nuncupamus:
sed distinguentes personas in suis proprietatibus,
patrem Deum patrem proprie nominamus,
et filium Deum filium proprie dicimus, et Spiritum
sanctum Deum, Spiritum sanctum proprie
confitemur: et cum ter numero dicimus Deum, et
Deum, et Deum, non tres credimus Deos, sed unum

in omnipotentiae suae Trinitate perfectum.
5.
Nascitur ergo nobis proprie de Spiritu sancto
et Maria semper virgine, Deus homo Jesus Christus
filius Dei: ac sic in alterutrum unum fit Verbum et
caro, ut manente in sua perfectione naturaliter utraque
substantia, sine sui praejudicio, et humanitati
divina communicent, et divinitati humana participent:
nec alter Deus alter homo; sed idem ipse
Deus qui et homo; et vicissim homo qui et Deus
Jesus Christus, unus Dei filius et nuncupetur et vere
sit. Et ideo agendum nobis semper est et credendum,
ut Dominum Jesum Christum filium Dei Deum
verum, quem cum patre semper et aequalem patri
ante saecula confitemur, eumdem a tempore susceptae
carnis, factum Deum hominem non negemus:

nec quasi per gradus et tempora proficientem in
Deum, alterius status ante resurrectionem, alterius
post resurrectionem eum fuisse credamus; sed ejusdem
semper plenitudinis atque virtutis.
6.
Et quia omnes infirmitates nostras, id est naturae
nostrae, portavit, et vere secundum carnem
suscipiens in se affectus nostros, ad probationem
veri hominis, currente in eodem nihilominus cursu
nostrae mortalitatis, potestate scilicet, non necessitate,
aetate et sapientia, Evangelista dicente [(Luc.
II, 52)] : profecit, esurivit, sitivit, fatigatus est, flagellatus
est, crucifixus est, mortuus est, resurrexit.
Non ideo a divinitatis natura mutatus est: inconvertibilem
enim, et incommutabilem, et impassibilem
naturam divinitatis jam superius professi sumus.

Sed quia Verbum Deus in hominem dignanter hominem
suscipiendo descendit, et per susceptionem
Dei homo ascendit in Deum Verbum; totus Deus
Verbum factus est totus homo. Non enim Deus pater
homo factus est, nec Spiritus sanctus, sed unigenitus
patris. Ideoque una persona accipienda est carnis
et Verbi, ut fideliter sine aliqua dubitatione credamus,
unum eumdemque Dei filium inseparabilem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.