PL 31, col. 1226

Libellus emendationis (Leporius monachus), J. P. Migne

semper, geminae substantiae etiam gigantem nominatum,
in diebus carnis suae, et vere semper gessisse
omnia quae sunt hominis, et vere semper possedisse
quae Dei sunt: quoniam etsi crucifixus est ex
infirmitate, sed vivit ex virtute Dei [(II Cor. XIII, 4)]
.
Quapropter jam non pertimescimus dicere, secundum
Deum, et ex homine natum Deum, secundum
hominem, Deum passum, Deum mortuum, et caetera.
Sed gloriamur dicere Deum natum, eumdemque
secundum hominem Deum passum. Non enim erubesco
evangelium, Apostolus dicit: virtus enim Dei
est, in salute omni credenti [(Rom. I, 16)]
. Utique Dei
virtus est in salute, secundum hominem credere Deum
passum. Non credenti autem, Dei existimatur infirmitas,
in perditione, Deum secundum carnem non

credere crucifixum. Unde iterum idem Apostolus: Nos autem praedicamus Christum, et hunc crucifixum:
utique Dei virtutem, et Dei sapientiam; quia quod
stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod infirmum
est Dei, fortius est hominibus [(I Cor. I, 23-25)]
.
Quid enim tam stultum et tam infirmum videtur hominibus
incredulis, quam cum audiunt Deum Dei
filium crucifixum? Sed placuit Deo per stultitiam
praedicationis salvos facere credentes [(Ibid., 21)]
: quia
in hoc maxime fides nostra consistit, ut credamus
unicum filium Dei, non adoptivum, sed proprium:
non phantasticum, sed verum: non temporarium,
sed aeternum, pro nobis omnia secundum carnem
fuisse perpessum: et non sibi agonizasse, sed nobis;
nec propter se, sed propter nos, quia jacebamus, illum

ab excelsis misericorditer ad ima venisse; quia,
sicut Apostolus dicit: Cum in forma Dei esset, non
rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum
exinanivit, formam servi accipiens, et reliqua [(Philipp. II, 6, etc.)] .
7.
Quid tam apertum, quam ex hoc testimonio
mysterium tantae dispensationis agnoscere? In forma
enim Dei quis nisi Deus est? Et quomodo, videamus,
fons plenitudinis exinanivit semetipsum?
Nonne dum forma Dei formam accepit servi? dum
principaliter Dominus ea quae sunt famuli dignanter
assumit? dumque pro indulgentia et miseratione
nostri, gerendo inferiora se videlicet vel agendo,
Verbum caro factum evacuat in persona quod possidet
in natura, et in vero humanitatis habitu factus

obediens in homine, illud in se per humilitatem
et obedientiam naturae nostrae restituit, quod per
inobedientiam perierat in Adam, et in carne mortuus
semper vivit, in spiritu vivificans cum patre
omnia: jam numquam de caetero moriturus, eadem
a patre suscitatus in carne. Et fit nobis primogenitus
ex mortuis [(Coloss. I, 18)]
, qui est unigenitus Dei vivi,
ac vivens ante saecula: propter nos pauper in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.