PL 31, col. 1227
Libellus emendationis (Leporius monachus), J. P. Migne
tempore, et indigens in homine, nobis accepit, quod
abundans sibi semper habet in patre. O altitudo divitiarum
sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia
sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus [(Rom. XI,
33)]
! Donatur illi propter nos nomen accepit: largitur
autem omnibus, quia largitor omnium Deus
Deum se in donando cognoscit, hominem in accipiendo
se novit: ut in nomine Jesu omne genu flectatur
coelestium, et terrestrium, et infernorum: et omnis
lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est
Dei patris [(Philipp. II, 10, 11)]
. Haec fides nostra, et haec mutatio dexterae Excelsi
[(Psal. LXXVI, 11)]
, in
emendatione meliori. Sic credimus, sic tenemus: et hoc non ex nobis
[(Ephes. II, 8)]
; Dei enim donum
est: non ex merito propriae sapientiae, ut non gloriemur
in nobis: ipsius enim factura sumus, jam pridem
quidem creati in Christo [(Ibid., 10)]
: at nunc
iterum parturientibus nos in luce apostolicis viris,
in eodem reparati. Ipsi ergo honor semper et gloria.
8.
De eo autem quod stultissime in epistola illa
proposuimus, sed ignoranter, quodque nunc exsecrabile
confitemur, id est aptantes ad Christum
laborem, devotionem, meritum, fidem, in tantum
inconvenientia haec Dei filio judicamus, ut reminiscentes
dictum a nobis, summam caecitatem nostrae
insipientiae reputemus, et ex aperto cernamus, quam
vera quidam sint adversum nos ratione commoti;
qui tamquam unicuique sanctorum, licet hoc numquam
habuerimus in corde, pene Christum similem
fecerimus, et illi qui super omnes est Deus (Rom. IX,
5), haec quae habet simplex et nuda mortalitas assignantes,
inter caeteros quodammodo eum posuerimus
in numero. Licet caput corporis dicatur [(Ephes. V,
23; Coloss. I, 18)] , et vere sit Ecclesiae corporis caput,
atque ex eadem massa qua omne genus hominum
descendit secundum carnem, absque peccato
venire noscatur: non tamen qui singularis est, inter
caeteros computandus est: nec illa ad ipsum referenda
sunt, quae possunt habere mensuram, quia ad
ipsum dictum est: Non enim ad mensuram dat Deus
spiritum [(Joan. II, 34)]
. Ubi enim plenitudo deitatis
est, illic nec mensura, nec modus est. Nescit labore,
devotione, fide, merito, finem apprehendere meritorum,
qui infinitus et sine terminis agit omnia potestate.
Fide quidem homo, et vere secundum carnem
homo nascitur; sed Deus esse non desinit: nutritur,
proficit, crescit, adolescit, et sicut agnus coram
tondente mutus [(Isai., LIII, 7)]
, convicia sustinet, et
flagellatur, et maledictam mortem auctor vitae veniens
in carnem non respuit. Sed haec omnia, non ut unus
ex nobis necessitate consummat; sed potestatem