PL 31, col. 1228

Libellus emendationis (Leporius monachus), J. P. Migne

habens animam suam ponere, et potestatem habens
iterum sumere illam, dignanter suscepit voluntate [(Joan. X, 18)] .
9.
Illud etiam minime reticendum censeo, quod
in eadem epistola simili devians errore subjunxi,
Christum Dominum nostrum sic omnia quae erant
passionum implevisse, ut in nullo quasi perfectus
homo a divinitatis auxilio juvaretur: volens scilicet
ita in Christo hominem assignare perfectum, quo et
alienum ab his passionibus Verbum patris assererem;
et solum per se hominem egisse haec omnia
possibilitate naturae mortalis, sine aliquo deitatis
adjutorio, probare conabar: vere caecus, qui susceptum
in Deo hominem confitebar, et quae erant ipsius
hominis nolebam in Deo esse suscepta. In hoc

utique haud dubie in se susceperat totum hominem
Deus, ut haec quae nos tamquam Deo putamus indigna,
non per se solus homo ageret judicio naturali,
sed Deus per hominem, atque in homine, ipse homo
nobis factus, potestate et mysterio divinae dispensationis
impleret. Dehinc, ne quid insipientiae deesset
meae, doctissimus scriba de non intellectis non intellecta
confirmans, haec ita debere intelligi, quae
supra posuimus arbitrabar, ut testimonio illo quo
scriptum est, Deus, Deus meus, quare me dereliquisti [(Psal. XXI, 1)]
?
hoc ipsum eniterer assignare:
et idcirco Dominum gloriae in cruce hunc
clamoris emisisse sermonem, quod perfecta hominis
patientia, minime adjuvante Deitate, in
tantis doloribus probaretur. Ergo si causa probandae

humanae patientiae hanc vocem in doloribus
constitutus emisit, debuit etiam et tunc ad probationem
ejusdem patientiae eisdem sermonibus hoc
clamare, cum caesus est: debuit et tunc eadem verba
proferre, cum illa multiplici vulnerum corona, ubi
tot fuere poenae, quot spinas illusus accepit. Aut forsitan
Christo fuerunt ista leviora, illa graviora. Arbitror
quod qui unam ad suscipienda haec omnia habere
dignatus est voluntatem, unam eamdemque habuit
ad haec omnia patienda virtutem. Clamavit ergo,
sicut scriptum est, et in ligno crucis pendens hanc
vocem primo morti emisit: non ut humanam perfectamque
in se patientiam demonstraret, quae sine
testimonio vocis causis ipsis et rebus evidentibus
probaretur: sed ut vere manifesteque filius Dei secundum

carnem se ostenderet moriturum, et velut
carnis ipsius voce utens, ponens praeteritum pro futuro
quia per mortem crucis necessario terrenum
corpus erat a Deo pro tempore relinquendum, non
solum a Deo, verum etiam ab anima sua quae erat
unita cum Deo, hoc ipsum prius quam fieret, nobis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.