PL 31, col. 667

Historiae (Orosius), J. P. Migne

infestissima, 4 ob hoc solum quod creditur
Christus, et colitur Deus, idola autem minus coluntur,
infamant: praeceperas ergo, ut ex omnibus,
qui haberi ad praesens possunt, historiarum atque
annalium fastis, quaecumque aut bellis gravia, aut
corrupta morbis, aut fame tristia, aut terrarum motibus
terribilia, aut inundationibus aquarum insolita,
aut eruptionibus ignium metuenda, aut ictibus fulminum
plagisque grandinum saeva, vel etiam parricidiis
flagitiisque misera, per transacta retro saecula
reperissem, ordinato breviter voluminis textu explicarem:
maxime cum reverentiam tuam, perficiendo
adversus hos ipsos paganos undecimo libro insistentem
(quorum jam decem orientes radii,
mox ut de specula ecclesiasticae claritatis elati

sunt, toto orbe fulserunt), levi opusculo occupari
non oporteret: et sanctus filius tuus, Julianus
Carthaginensis, servus Dei, satisfieri super hac re
petitioni suae eadem fiducia qua poposcit, exigeret:
dedi operam, et meipsum in primis confusione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.