PL 31, col. 668

Historiae (Orosius), J. P. Migne

pressi, cui plerumque reputanti supra modum
exaestuavisse praesentium clades temporum videbantur. 5
Nactus enim sum praeteritos dies non solum
aeque ut hos graves, verum etiam tanto atrocius
miseros, quanto longius a remedio verae religionis
alienos; ut merito hac scrutatione claruerit, regnasse
mortem avidam sanguinis, dum ignoratur
religio, quae prohiberet a sanguine: ista illucescente,
illam constupuisse: illam concludi, cum ista
jam praevalet; illam penitus nullam futuram, cum
haec sola regnabit. Exceptis videlicet semotisque illis
diebus novissimis sub fine saeculi, et sub apparitione
Antichristi, vel etiam sub conclusione judicii: quibus
futuras angustias, quales ante non fuerint,
Dominus Christus per Scripturas sanctas, sua etiam

contestatione praedixit: cum secundum ipsum quidem,
qui et nunc et semper est, modum, verum
apertiore ac graviore discrimine, per intolerabiles
tribulationes temporum illorum, sanctos probatio,
impios perditio consequetur.
LIBER PRIMUS.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.