PL 32, col. 1063
De quantitate animae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
esse, cum convertitur, veram. Fortasse enim verum
est, omnis sensus passio corporis est animam non latens;
ut verum est, omnis homo animal mortale est:
at ut falsum est, omne animal mortale homo est,
quia id est et bestia; ita falsum est, omnis passio
corporis non latens animam, sensus est; quia nunc
nobis ungues crescunt, nec animam latet, id enim
scimus; neque id sentimus, sed conjectatione cognoscimus.
Quemadmodum ergo illi definitioni hominis ut perficeretur,
additum est rationale, quo addito, bestiae, quae
simul continebantur, exclusae sunt, nihilque praeter
hominem atque omnem hominem tali definitione comprehendimus;
nonne censes aliquid etiam huic addendum
esse, quo inde sejungatur quod tenet alienum, nec
quidquam in ea nisi sensus, et omnis sensus intelligatur? E.
Censeo quidem, sed quid addi possit ignoro. A.
Sensus est certe omnis passio corporis non latens
animam: sed converti non potest haec enuntiatio,
propter passionem illam corporis, qua vel crescit vel
decrescit scientibus nobis, id est, ut non lateat animam. E.
Ita est. A. Quid? haec passio per seipsam
non latet animam, an per aliud? E. Per aliud plane:
aliud est enim videre ungues majores, aliud scire
quod crescant. A. Cum ergo crescere ipsum sit passio,
quam nullo sensu attingimus, magnitudo autem
illa quam sentimus, eadem passione facta sit, non
ipsa sit passio; manifestum est talem passionem non
per seipsam scire nos, sed per aliud. Si ergo non per
aliud animam non lateret, nonne sentiretur potius
quam conjiceretur? E. Intelligo. A. Cur ergo dubitas,
quid illi definitioni sit addendum? E. Jam video sic
esse definiendum, ut sensus sit passio corporis per
seipsam non latens animam: nam et omnis sensus
hoc est, et omne hoc, ut opinor, sensus est.
49.
A. Si hoc ita est, fateor definitionem esse perfectam.
Sed tentemus eam, si placet, utrum illo secundo
vitio non vacillet, quo illa hominis, cui grammaticum
est additum. Nam meminisse te oportet,
quod esse hominem dictum est animal rationale mortale
grammaticum; eoque peccare istam definitionem,
quod conversione vera est, cum prima enuntiatione
sit falsa. Namque falsum est, omnis homo
animal rationale mortale grammaticum est, quamvis
verum sit, omne animal rationale mortale grammaticum
homo est. Ergo ideo vitiosa est haec definitio,
quod nihil quidem praeter hominem, sed non omnem
hominem tenet: et haec fortasse talis est, de qua
velut perfecta gloriamur. Quanquam enim omnis
passio corporis per seipsam non latens animam sensus
sit, non tamen omnis sensus istud est. Quod sic
intelligas licet; bestiae nempe sentiunt, ac pene
omnes quinque illis sensibus vigent, quantum cuique
natura tributum est. An tu id negabis? E. Nihil
minus.
CAPUT XXVI.-- Scientia et ratio num in bestiis.
A. Quid? hoc nonne concedis, scientiam non esse,
nisi cum res aliqua firma ratione percepta et cognita
est? E. Concedo. A. At bestia ratione non utitur. E.
Et hoc concedo. A. Non igitur scientia cadit in