PL 32, col. 1201

De magistro (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

quaecumque sunt, sed etiam seipsum significat; est
enim verbum, et utique omnia verba signa sunt. Aug.
Quid? in hoc disyllabo cum dicimus, Verbum, nonne
tale aliquid contingit? Nam si omne quod cum aliquo
significatu articulata voce profertur, hoc disyllabo significatur,
etiam ipsum hoc genere includitur. Ad. Ita
est. Aug. Quid? nomen nonne similiter habet? Nam
et omnium generum nomina significat, et ipsum nomen
generis neutri nomen est. An, si ex te quaererem
quae pars orationis nomen, posses mihi respondere
recte, nisi, nomen? Ad. Verum dicis. Aug. Sunt ergo
signa quae inter alia quae significant, et seipsa significent. Ad.
Sunt. Aug. Num tale tibi videtur hoc quadrisyllabum
signum, cum dicimus, Conjunctio? Ad.
Nullo modo: nam ea quae significat, non sunt nomina;
hoc autem nomen est.
CAPUT V.-- Signa mutua.
11.
Aug. Bene attendisti: nunc illud vide, utrum
inveniantur signa quae se invicem significent, ut
quemadmodum hoc ab illo, sic illud ab hoc significetur:
non enim ita sunt inter se hoc quadrisyllabum,
cum dicimus, Conjunctio, et illa quae ab hoc significantur,
cum dicimus, Si, vel, nam, namque, nisi, ergo,
quoniam, et similia; nam haec illo uno significantur,
nullo autem horum unum illud quadrisyllabum significatur. Ad.
Video, et quaenam signa sint se
invicem significantia, cupio cognoscere. Aug. Tu ergo
nescis, cum dicimus, Nomen et verbum, duo verba
nos dicere? Ad. Scio. Aug. Quid? illud nescis, cum
dicimus, Nomen et verbum, duo nomina nos dicere? Ad.
Id quoque scio. Aug. Scis igitur tam nomen verbo,
quam etiam verbum nomine significari. Ad. Assentior. Aug.
Potesne dicere, excepto eo quod diverse
scribuntur et sonant, quid inter se differant? Ad.
Possum fortasse; nam id esse video quod paulo ante
dixi. Verba enim cum dicimus, omne quod articulata
voce cum aliquo significatu profertur, significamus;
unde omne nomen, et ipsum cum dicimus, Nomen,
verbum est: at non omne verbum nomen est, quamvis
nomen sit, cum dicimus, Verbum.
12.
Aug. Quid, si quisquam tibi affirmet et probet, ut
omne nomen verbum est, ita omne verbum nomen esse?
poterisne invenire quid distent, praeter diversum in litteris
sonum? Ad. Non potero, nec omnino distare aliquid
puto. Aug. Quid, si omnia quidem quae voce articulata
cum aliquo significatu proferuntur, et verba sunt et
nomina; sed tamen alia de causa verba, et alia de
causa nomina sunt? nihilne distabit inter nomen et
verbum? Ad. Quomodo istud sit non intelligo. Aug.
Hoc saltem intelligis, omne coloratum visibile esse,
et omne visibile coloratum, quamvis haec duo verba
distincte differenterque significent. Ad. Intelligo. Aug.
Quid si ergo ita et omne verbum nomen, et omne nomen
verbum est, quamvis haec ipsa duo nomina, vel
duo verba, id est nomen et verbum, differentem habeant
significationem? Ad. Jam video posse id accidere:
sed quomodo id accidat, exspecto ut ostendas. Aug.
Omne quod cum aliquo significatu articulata voce
prorumpit, animadvertis, ut opinor, et aurem verberare,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.