PL 32, col. 1202

De magistro (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

ut sentiri; et memoriae mandari, ut nosci possit. Ad.
Animadverto. Aug. Duo ergo quaedam contingunt,
cum aliquid tali voce proferimus. Ad. Ita est. Aug.
Quid, si horum duorum ex uno appellata sunt
verba, ex altero nomina; verba scilicet a verberando,
nomina vero a noscendo, ut illud primum ab auribus,
hoc autem secundum ab animo vocari meruerit?
13.
Ad. Concedam, cum ostenderis quomodo recte
possimus omnia verba nomina dicere. Aug. Facile
est: nam credo te accepisse ac tenere pronomen dictum,
quod pro ipso nomine valeat, rem tamen notet
minus plena significatione quam nomen. Nam, ut opinor,
definivit ille ita, quem grammatico reddidisti:
Pronomen est pars orationis, quae pro ipso posita nomine,
minus quidem plene, idem tamen significat. Ad.
Recordor et probo. Aug. Vides igitur secundum
hanc definitionem nullis nisi nominibus servire, et
pro his solis poni posse pronomina, velut cum dicimus,
Hic vir, ipse rex, eadem mulier, hoc aurum, illud
argentum: hic, ipse, eadem, hoc, illud pronomina
esse; vir, rex, mulier, aurum, argentum, nomina,
quibus plenius quam illis pronominibus res significatae
sunt. Ad. Video et assentior. Aug. Tu ergo nunc
mihi paucas conjunctiones quaslibet enuntia. Ad. Et,
que, at, atque. Aug. Haec omnia quae dixisti, nonne
tibi videntur esse nomina? Ad. Non omnino. Aug. Ego
saltem tibi recte locutus videor, cum dicerem, Haec
omnia quae dixisti? Ad. Recte prorsus; et jam intelligo
quam mirabiliter ostenderis me nomina enuntiasse:
non enim aliter de his recte dici potuisset,
Haec omnia. Sed enim vereor adhuc, ne propterea
mihi recte locutus videaris, quod has quatuor conjunctiones
etiam verba esse non nego; ut ideo de his
recte dici potuerit, Haec omnia, quoniam recte dicitur,
Haec verba omnia. Si autem a me quaeras quae sit
pars orationis, Verba; nihil aliud respondebo quam,
Nomen. Quare huic nomini fortasse pronomen adjunctum
est, ut illa recta esset locutio tua.
14.
Aug. Acute quidem falleris, sed ut falli desinas,
acutius attende quod dicam, si tamen id dicere, ut
volo, valuero: nam verbis de verbis agere tam implicatum
est, quam digitos digitis inserere et confricare;
ubi vix dignoscitur, nisi ab eo ipso qui id agit, qui digiti
pruriant, et qui auxilientur prurientibus. Ad. En
toto animo adsum, nam ista haec similitudo me intentissimum
fecit. Aug. Verba certe sono, et litteris constant. Ad.
Ita est. Aug. Ergo ut ea potissimum auctoritate
utamur, quae nobis charissima est, cum ait
Paulus apostolus, Non erat in Christo Est et Non, sed
Est in illo erat [(II Cor. I, 19)]
, non opinor, putandum
est tres istas litteras, quas enuntiamus cum dicimus, est,
fuisse in Christo, sed illud potius quod istis tribus
litteris significatur. Ad. Verum dicis. Aug. Intelligis
igitur eum qui ait, Est in illo erat, nihil aliud dixissequam,
Est appellatur quod in illo erat: tanquam si
dixisset, Virtus in illo erat; non utique aliud dixisse
acciperetur, nisi, virtus appellatur quod in illo erat:
ne duas istas syllabas quas enuntiamus, cum dicimus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.