PL 32, col. 1205
De magistro (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
pertinet: nam et speciale nomen dicimus, quod inter
octo partes orationis ita est, ut alias septem non contineat. Ad.
Intelligo. Aug. At hoc est quod dixi, se
invicem significare vocabulum et nomen.
18.
Ad. Teneo, sed quaero quid dixeris, Cum etiam
seipsa significant cum aliis partibus orationis. Aug.
Nonne superior ratio docuit nos, omnes partes orationis,
et nomina posse dici et vocabula, id est et nomine
et vocabulo posse significari? Ad. Ita est. Aug.
Quid? ipsum nomen, id est sonum istum duabus syllabis
expressum, si ex te quaeram quid appelles,
nonne recte mihi respondebis, Nomen? Ad. Recte. Aug.
Num ita se significat hoc signum quod quatuor
syllabis enuntiamus cum dicimus, Conjunctio? Hoc
enim nomen inter illa quae significat, numerari non
potest. Ad. Recte accipio. Aug. Id est quod dictum
est nomen seipsum significare cum aliis quae significat;
quod etiam de vocabulo licet per teipsum intelligas. Ad.
Jam facile est: sed illud mihi nunc venit
in mentem, nomen et generaliter et specialiter dici;
vocabulum autem inter octo partes orationis non accipi:
quare hoc quoque inter se praeter diversum sonum
differre arbitror. Aug. Quid? nomen et ὄνομα distare
inter se aliquid putas praeter sonum, quo etiam
linguae discernuntur latina atque graeca? Ad. Hic vero
nihil aliud intelligo. Aug. Perventum est ergo ad ea
signa quae et seipsa significent, et aliud ab alio invicem
significetur, et quidquid ab uno hoc et ab alio;
et nihil praeter sonum inter se differant: nam hoc
quartum modo invenimus; tria enim superiora, et de
nomine et verbo intelliguntur. Ad. Omnino perventum.
CAPUT VII.-- Epilogus praecedentium capitum.
19.
Aug. Jam quae sermocinando invenerimus, velim
recenseas. Ad. Faciam quantum possum. Nam
primo omnium recordor aliquandiu nos quaesisse quam
ob causam loquamur, inventumque esse docendi commemorandive
gratia nos loqui, quandoquidem nec
cum interrogamus, aliud agimus quam ut ille qui interrogatur
discat quid velimus audire; et in cantando,
quod delectationis causa facere videmur, non sit proprium
locutionis; in orando Deo, quem doceri aut
commemorari existimare non possumus, id verba valeant,
ut vel nos ipsos commonefaciamus, vel alii
commoneantur doceanturve per nos. Deinde cum satis
constitisset verba nihil aliud esse quam signa; ea
vero quae non aliquid significent, signa esse non posse,
proposuisti versum, cujus verba singula quid significarent,
conarer ostendere: is autem erat:
Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui.
Cujus secundum verbum quamvis notissimum et manifestissimum,
quid tamen significaret, non reperiebamus.
Cumque mihi videretur non frustra nos id
in loquendo interponere, sed quod eo aliquid doceamus
audientem, ipsam mentis affectionem, cum rem
quam quaerit, non esse invenit, vel invenisse se putat,
hoc verbo fortasse indicari; respondisti tu quidem,
sed tamen nescio quam profunditatem quaestionis
joco evitans, in aliud tempus illustrandam distulisti:
nec me debiti quoque tui oblitum putes. Inde tertium