PL 32, col. 1206

De magistro (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

in versu verbum cum satagerem exponere, urgebar
abs te, ut non verbum aliud quod idem valeret, sed
rem ipsam potius quae per verba significaretur ostenderem.
Cumque id sermocinantibus nobis fieri non
posse dixissem, ventum est ad ea quae interrogantibus
digito monstrantur. Haec ego corporalia esse omnia
arbitrabar, sed invenimus sola visibilia. Hinc nescio
quomodo ad surdos et histriones devenimus, qui
non quae sola videri possunt, sed multa praeterea ac
prope omnia quae loquimur, gestu sine voce significant;
eosdem tamen gestus signa esse comperimus.
Tum rursus quaerere coepimus, quomodo res ipsas
quae signis significantur, sine ullis signis valeremus
ostendere, cum et ille paries, et color, et omne visibile,
quod intentione digiti ostenditur, signo quodam
convinceretur ostendi. Hic ego errans cum inveniri tale
nihil posse dixissem, tandem inter nos constitit, ea posse
demonstrari sine signo, quae cum a nobis quaeruntur,
non agimus, et post inquisitionem agere possumus;
locutionem tamen ex eo non esse genere: siquidem et
loquentes cum interrogamur quid sit locutio, istam per
seipsam demonstrare facile esse satis apparuit.
20.
Ex quo admoniti sumus aut signis signa monstrari,
aut signis alia quae signa non sunt, aut etiam
sine signo res quas agere post interrogationem possumus:
horumque trium primum diligentius considerandum
discutiendumque suscepimus. Qua disputatione
declaratum est, partim esse signa, quae ab iis
signis quae significarent, significari vicissim non possent,
ut est hoc quadrisyllabum cum, Conjunctio,
dicimus: partim quae possent, ut cum dicimus, Signum,
etiam verbum significamus; et cum dicimus,
Verbum, etiam signum significamus; nam signum et
verbum, et duo signa, et duo verba sunt. In hoc autem
genere, quo invicem se signa significant, quaedam
non tantum, quaedam tantum, quaedam vero
etiam idem valere monstratum est. Etenim hoc disyllabum,
quod sonat cum dicimus, Signum, prorsus
omnia quibus quidque significatur significat: non autem
omnium signorum signum est cum dicimus, Verbum,
sed tantum eorum quae articulata voce proferuntur.
Unde manifestum est, quamvis et verbum
signo, et signum verbo, id est et duae istae syllabae
illis, et illae istis significentur, plus tamen signum
valere quam verbum, plura scilicet illis duabus syllabis,
quam istis significantibus. Tantumdem autem
valet generale verbum, et generale nomen. Docuit
enim ratio omnes partes orationis etiam nomina esse,
quod et pronomina his addi possunt, et de omnibus
dici potest quod aliquid nominent, et nulla earum sit
quae non verbo adjuncto pronuntiatum possit implere.
Sed cum tantumdem valeant nomen et verbum, eo
quod omnia quae verba sunt, sint etiam nomina; non
tamen idem valent. Alia quippe de causa verba, et
alia nomina nuncupari, satis probabiliter disputatum
est. Siquidem alterum horum ad auris verberationem,
alterum ad animi commemorationem notandam esse
compertum, vel ex hoc intelligi potest, quod in loquendo
rectissime dicimus, Quod est huic rei nomen,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.