PL 32, col. 1208

De magistro (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

prius abs te audiero, cum quaereres utrum homo,
homo sit, de duabus istis syllabis, an de re ipsa quam
significant, me interrogaveris? Aug. Tu potius responde
ex qua parte acceperis interrogationem meam:
nam si est ambigua, prius hoc cavere debuisti, neque
mihi respondere antequam certus fieres quonam
modo rogaverim. Ad. Quid enim me impediret haec
ambiguitas, cum ego ad utrumque responderim;
homo enim prorsus homo est: nam et istae duae syllabae
nihil aliud sunt quam istae duae syllabae; et id
quod significant, nihil aliud est, quam id quod est. Aug.
Scite hoc quidem: sed cur hoc solum quod dictum
est homo, non etiam caetera quae locuti sumus,
ad utrumque accepisti? Ad. Unde enim convincor
quod et caetera non sic acceperim? Aug. Ut alia
omittam, eam ipsam primam rogationem meam, si
totam ex ea parte accepisses, qua syllabae sonant,
nihil mihi respondisses; possem tibi enim videri nihil
etiam interrogasse: nunc vero cum tria verba sonuerim,
quorum unum in medio repetivi dicens utrum
homo, homo sit, primum et ultimum verbum, non
secundum ipsa signa, sed secundum ea quae his significantur
te accepisse, vel hoc solo manifestum est,
quod statim certus ac fidens rogationi respondendum
putasti. Ad. Verum dicis. Aug. Cur ergo id tantum
quod in medio positum est, et secundum id quod sonat,
et secundum id quod significat, te accipere libuit? Ad.
Ecce jam totum ex ea tantum parte qua significatur
accipio: assentior enim tibi, sermocinari nos
omnino non posse, nisi auditis verbis ad ea feratur
animus, quorum ista sunt signa. Quare ostende nunc,
quomodo ista ratiocinatione deceptus sim, qua me
hominem non esse concluditur. Aug. Imo eadem
rursus interrogabo, ut ipse invenias ubi lapsus sis. Ad.
Bene facis.
23.
Aug. Illud ergo quod primo quaesieram, quia
jam dedisti, non quaeram. Vide igitur diligentius,
utrum syllaba, ho, nihil aliud sit quam, ho; et utrum,
mo, nihil aliud sit quam, mo. Ad. Hic prorsus nihil
aliud video. Aug. Vide etiam num istis duabus junctis,
homo, fiat. Ad. Nequaquam hoc concesserim: placuit
enim, et recte placuit, signo dato id quod significatur
attendere, et ex ejus consideratione vel dare, vel
negare quod dicitur. Illae autem separatim enuntiatae
syllabae, quia sine ulla significatione sonuerunt, hoc
eas esse quod sonuere concessum est. Aug. Placet
igitur, firmumque animo tenes non respondendum
esse interrogationibus, nisi ex iis rebus quae verbis
significantur. Ad. Non intelligo cur displiceat, si
modo verba sint. Aug. Vellem scire quomodo illi resisteres,
de quo jocantes solemus audire, quod ex
ejus ore cum quo disputabat, leonem processisse concluserit.
Cum enim quaesisset, utrum ea quae loqueremur,
nostro ore procederent, atque ille non potuisset
negare; quod facile fuit, egit cum homine,
ut in loquendo leonem nominaret: hoc ubi factum est,
ridicule insultare coepit et premere, ut quoniam quidquid
loquimur, ore nostro exire confessus erat, et
leonem se locutum esse nequibat abnuere, homo non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.