PL 32, col. 1209

De magistro (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

malus tam immanem bestiam videretur vomuisse. Ad.
Minime vero erat arduum scurrae huic resistere;
non enim concederem ore nostro exire quodcumque
loquimur. Nam quae loquimur, ea significamus; non
autem quae res significatur, sed signum quo significatur
loquentis ore procedit, nisi cum ipsa signa significantur:
quod genus paulo ante tractavimus?
24.
Aug. Bene tu quidem hoc modo adversus illum
esses paratus: verumtamen mihi quid respondebis,
utrum homo nomen sit requirenti? Ad. Quid, nisi
esse nomen? Aug. Quid? cum te video, num nomen
video? Ad. Non. Aug. Visne igitur dicam quod sequitur? Ad.
Ne quaeso; nam mihi ipse renuntio, me hominem
non esse, qui nomen esse responderim, cum
homo utrum nomen esset inquireres. Jam enim plancuerat,
ex ea re quae significaretur, aut assentiri,
aut negare quod dicitur. Aug. At mihi videtur non
te frustra in hanc responsionem decidisse; nam vigilantiam
tuam mentibus nostris indita ipsa lex rationis
evicit: nam si quaererem quid esset homo, responderes
fortasse, Animal; si autem quaererem quae
pars orationis esset homo, nullo modo posses recte
respondere nisi, Nomen: quamobrem cum homo et
nomen, et animal esse inveniatur, illud dicitur ex ea
parte qua signum est, hoc ex parte rei quam significat.
Qui ergo quaerit utrum homo nomen sit, nihil ei
aliud quam esse respondeam: satis enim significat ex
ea parte se velle audire, qua signum est. Si autem
quaerit utrum animal sit, multo proclivius annuam:
quoniam si tacens et nomen et animal, tantum quid
esset homo requireret, placita illa loquendi regula ad
id quod duabus syllabis significatur, animus curreret;
neque quidquam responderetur nisi animal, vel etiam
tota definitio diceretur, id est animal rationale mortale:
an tibi non videtur? Ad. Prorsus videtur:
sed cum esse nomen concesserimus, quomodo illam
conclusionem nimis contumeliosam evitabimus, qua
nos homines non esse conficitur? Aug. Quomodo
putas, nisi docendo non ex ea parte illatam, qua
interroganti assentiebamur? Aut si ex ea parte
illam se fatetur inferre, nullo modo est formidanda:
quid enim metuam hominem, id est tres istas syllabas
non esse me confiteri? Ad. Nihil est verius. Cur
ergo animum offendit, cum dicitur, Non es igitur homo;
cum secundum illa concessa, nihil verius dici
potuerit? Aug. Quia non possum non putare ad id
conclusionem referri, quod his duabus syllabis significatur,
simul atque ista verba sonuerint, ea scilicet
regula, quae naturaliter plurimum valet, ut auditis
signis ad res significatas feratur intentio. Ad.
Accipio quod dicis.
CAPUT IX.-- An res quaeque, vel ejus cognitio pluris habenda sit quam ipsius signa.
25.
Aug. Jam ergo intelligas volo, res quae significantur,
pluris quam signa esse pendendas. Quidquid
enim propter aliud est, vilius sit necesse est quam
id propter quod est; nisi tu aliud existimas. Ad. Videtur
mihi non temere hic esse assentiendum: nam
cum dicimus, Coenum, longe hoc nomen arbitror rei

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.