PL 32, col. 1210

De magistro (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

quam significat antecellere. Quod enim nos offendit
audientes, non ad ipsius verbi pertinet sonum; coenum
enim nomen, mutata una littera coelum est; inter
illa vero quae his nominibus significantur, quantum
distet videmus. Quamobrem nequaquam huic
signo tribuerim, quod in re quam significat odimus;
et propterea hoc illi jure antepono: libentius enim
hoc audimus, quam ullo sensu illud attingimus. Aug.
Vigilantissime omnino. Itaque falsum est, omnes res
pluris quam earum signa esse pendendas. Ad. Ita videtur. Aug.
Dic ergo mihi quid arbitreris eos secutos
esse, qui huic rei tam foedae atque aspernabili nomen
indiderunt; vel utrum eos probes, an improbes. Ad.
Ego vero illos nec probare, nec improbare audeo,
nec quid fuerint secuti scio. Aug. Potesne saltem scire
quid tu sequaris, cum hoc nomen enuntias? Ad. Hoc
plane possum: nam significare volo, ut eum cum quo
loquor, doceam vel admoneam de re illa, quod eum
doceri vel admoneri oportere arbitror. Aug. Quid?
ipsum docere aut admonere, sive doceri aut admoneri,
quod vel tu exhibes commode per hoc nomen,
vel exhibetur tibi; nonne charius quam ipsum
nomen habendum est? Ad. Concedo ipsam scientiam,
quae per hoc signum evenit, eidem signo esse anteponendam;
sed non ideo etiam rem ipsam puto.
26.
Aug. In illa igitur sententia nostra, quanquam
sit falsum, res omnes signis suis praeponi oportere;
non tamen falsum est, omne quod propter aliud est,
vilius esse quam id propter quod est. Cognitio quippe
coeni, propter quam hoc nomen est institutum, pluris
habenda est ipso nomine, quod eidem coeno praeponendum
esse comperimus. Non enim ob aliud ista
cognitio signo, de quo agimus, antelata est, nisi quia
illud propter hanc, non haec propter illud esse convincitur.
Nam ita cum quidam vorator, ventrisque,
ut ab Apostolo dicitur, cultor [(Rom. XVI, 18)] , diceret
ideo se vivere, ut vesceretur; non tulit qui audiebat
frugi homo, et, Quanto, inquit, melius ideo vescereris
ut viveres? quod utique ex eadem ista regula locutus
est. Nam neque alia de causa ille displicuit, nisi
quod vitam suam tam parvipenderet, ut eam duceret
gutturis voluptate viliorem, dicendo se propter epulas
vivere: neque hic ob aliud jure laudatur, nisi quod
in iis duobus quid propter quid fieret, hoc est quid
cui subjectum esset intelligens, cibandum potius ut
vivamus, quam vivendum ut cibemur, admonuit. Similiter
et tu fortasse, et quilibet hominum non imperite
res aestimantium, dicenti cuipiam loquaci amatorique
verborum, Ideo doceo ut loquar, responderetis,
Homo, cur non potius ideo loqueris ut doceas?
Quod si haec vera sunt, sicuti esse cognoscis, vides
profecto quanto verba minoris habenda sint, quam id
propter quod utimur verbis; cum ipse usus verborum
jam sit verbis anteponendus: verba enim sunt ut his
utamur; utimur autem his ad docendum. Quanto est
ergo melius docere quam loqui, tanto melior est quam
verba, locutio. Multo ergo melior doctrina quam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.