PL 32, col. 1213

De magistro (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

quo inter nos verba jaculamur, quod tam diu fecimus,
haec tria ut invenirentur laboratum est: utrum nihil
sine signis possit doceri; et utrum sint quaedam signa
rebus quas significant praeferenda; et utrum melior
quam signa sit rerum ipsa cognitio. Sed quartum est,
quod breviter abs te vellem cognoscere, utrumnam
ista inventa sic putes, ut jam de his dubitare non
possis. Ad. Vellem quidem tantis ambagibus atque
anfractibus esset ad certa perventum; sed et ista rogatio
tua nescio quomodo me sollicitat, et ab assensione
deterret. Videris enim mihi non haec de me
fuisse quaesiturus, nisi haberes quod contradiceres:
et ipsa rerum implicatio totum me inspicere, ac securum
respondere non sinit, verentem ne quid in tantis
involucris lateat, quod acies mentis meae lustrare
non possit. Aug. Dubitationem tuam non invitus accipio;
significat enim animum minime temerarium:
quae custodia tranquillitatis est maxima. Nam difficillimum
omnino est non perturbari, cum ea quae prona
et procliva approbatione tenebamus contrariis disputationibus
labefactantur, et quasi extorquentur e manibus.
Quare, ut aequum est bene consideratis perspectisque
rationibus cedere, ita incognita pro cognitis
habere periculosum. Metus est enim ne cum saepe
subruuntur quae firmissime statura et mansura praesumimus,
in tantum odium vel timorem rationis incidamus,
ut ne ipsi quidem perspicuae veritati fides
habenda videatur.
32.
Sed age, nunc expeditius retractemus utrum
recte ista dubitanda putaveris. Nam quaero abs te, si
quisquam ignarus deceptionis avium, quae calamis et
visco affectatur, obviam fieret aucupi, armis quidem
suis instructo, non tamen aucupanti, sed iter agenti,
quo viso premeret gradum, secumque, ut fit, admirans
cogitaret et quaereret quidnam sibi hominis ille vellet
ornatus; auceps autem cum in se videret attentum,
ostentandi se studio cannas expediret, et prope animadversam
aliquam aviculam fistula et accipitre figeret,
subigeret et caperet; nonne illum spectatorem
suum doceret nullo significatu, sed re ipsa, quod ille
scire cupiebat? Ad. Metuo ne quid hic tale sit, quale
de illo dixi, qui quaerit quid sit ambulare. Neque enim
video, et hic totum illud aucupium esse monstratum. Aug.
Facile est hac cura te exuere; addo enim, si
ille ita intelligens esset, ut ex hoc quod vidit, totum
illud genus artis agnosceret: satis est namque ad rem,
et de quibusdam rebus tametsi non omnibus, et
quosdam homines doceri posse sine signo. Ad. Hoc
etiam ego possum illi addere; si enim sit bene intelligens,
paucis passibus ambulatione monstrata, totum
quid sit ambulare cognoscet. Aug. Facias per me licet,
nec tantum nihil resisto, verum etiam faveo: vides
enim ab utroque nostrum id effici, ut quaedam quidam
doceri sine signis queant, falsumque illud sit quod
nobis paulo ante videbatur, nihil esse omnino quod
sine signis possit ostendi. Jam enim ex his non unum
aliquid aut alterum, sed millia rerum animo occurrunt,
quae nullo signo dato per seipsa monstrentur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.