PL 32, col. 1214

De magistro (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Quid enim dubitemus, oro te? Nam ut hominum omittam
innumerabilia spectacula in omnibus theatris sine
signo ipsis rebus exhibentium; solem certe istum lucemque
haec omnia perfundentem atque vestientem,
lunam et caetera sidera, terras et maria, quaeque in
his innumerabiliter gignuntur, nonne per seipsa exhibet
atque ostendit Deus et natura cernentibus?
33.
Quod si diligentius consideremus, fortasse nihil
invenies, quod per sua signa discatur. Cum enim
mihi signum datur, si nescientem me invenit cujus
rei signum sit, docere me nihil potest: si vero scientem,
quid disco per signum? Non enim mihi rem
quam significat ostendit verbum cum lego, Et saraballae eorum non sunt immutatae [(Dan. III, 94)]
. Nam
si quaedam capitum tegmina nuncupantur hoc nomine,
num ego hoc audito, aut quid sit caput, aut quid
sint tegmina didici? ante ista noveram; neque cum
appellarentur ab aliis, sed cum a me viderentur,
corum est mihi facta notitia. Etenim cum primum
istae duae syllabae, cum dicimus, Caput, aures meas
impulerunt, tam nescivi quid significarent, quam cum
primo audirem legeremve, saraballas. Sed cum saepe
diceretur, Caput, notans atque animadvertens quando
diceretur, reperi vocabulum esse rei quae mihi jam
erat videndo notissima. Quod priusquam reperissem,
tantum mihi sonus erat hoc verbum: signum vero
esse didici, quando cujus rei signum esset inveni;
quam quidem, ut dixi, non significatu, sed aspectu
didiceram. Itaque magis signum re cognita, quam signo
dato ipsa res discitur.
34.
Quod ut apertius intelligas, finge nos primum
nunc audire quod dicitur, caput; et nescientes utrum
vox ista sit tantummodo sonans, an aliquid etiam
significans, quaerere quid sit caput (memento nos non
rei quae significatur, sed ipsius signi velle habere notitiam,
qua caremus profecto, quamdiu cujus signum
est ignoramus): si ergo ita quaerentibus res ipsa digito
demonstretur, hac conspecta discimus signum
quod audieramus tantum, nondum noveramus. In quo
tamen signo cum duo sint, sonus et significatio, sonum
certe non per signum percipimus, sed eo ipso
aure pulsata; significationem autem re, quae significatur,
aspecta. Nam illa intentio digiti significare nihil
aliud potest, quam illud in quod intenditur digitus:
intentus est autem non in signum, sed in membrum
quod caput vocatur. Itaque per illam neque rem possum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.