PL 32, col. 1215

De magistro (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

nosse quam noveram, neque signum in quod
intentus digitus non est. Sed de intentione digiti non
nimis curo; quia ipsius demonstrationis signum mihi
videtur potius, quam rerum aliquarum quae demonstrantur,
sicut adverbium quod, Ecce, dicimus; nam
et cum hoc adverbio digitum solemus intendere, ne
unum demonstrandi signum non sit satis. Et id maxime
tibi nitor persuadere, si potero, per ea signa quae
verba appellantur, nos nihil discere; potius enim, ut
dixi, vim verbi, id est significationem quae latet in
sono, re ipsa quae significatur cognita, discimus, quam
illam tali significatione percipimus.
35.
Et quod dixi de capite, hoc etiam de tegminibus,
deque aliis rebus innumerabilibus dixerim: quas
tamen cum jam noverim, saraballas illas adhuc usque
non novi; quas mihi si gestu quispiam significarit aut
pinxerit, aut aliquid cui similes sunt, ostenderit, non
dicam non me docuerit, quod facile obtinerem, si
paulo amplius loqui vellem; sed dico id quod proximum
est, non verbis docuerit. Quod si eis forte conspectis
cum simul adero me admonuerit, dicens, Ecce
saraballas; discam rem quam nesciebam, non per
verba quae dicta sunt, sed per ejus aspectum, per
quem factum est ut etiam nomen illud quid valeret,
nossem ac tenerem. Non enim cum rem ipsam didici,
verbis alienis credidi, sed oculis meis: illis tamen
fortasse ut attenderem credidi, id est ut aspectu quaererem
quid viderem.
CAPUT XI.-- Discimus non verbis foris sonantibus, sed docente intus veritate.
36.
Hactenus verba valuerunt, quibus ut plurimum
tribuam, admonent tantum ut quaeramus res, non
exhibent ut noverimus. Is me autem aliquid docet,
qui vel oculis, vel ulli corporis sensui, vel ipsi etiam
menti praebet ea quae cognoscere volo. Verbis igitur
nisi verba non discimus, imo sonitum strepitumque
verborum: nam si ea quae signa non sunt, verba esse
non possunt, quamvis jam auditum verbum, nescio
tamen verbum esse, donec quid significet sciam. Rebus
ergo cognitis, verborum quoque cognitio perficitur;
verbis vero auditis, nec verba discuntur. Non
enim ea verba quae novimus, discimus; aut quae non
novimus, didicisse nos possumus confiteri, nisi eorum
significatione percepta, quae non auditione vocum
emissarum, sed rerum significatarum cognitione contingit.
Verissima quippe ratio est, et verissime dicitur,
cum verba proferuntur, aut scire nos quid significent,
aut nescire: si scimus, commemorari potius
quam discere; si autem nescimus, ne commemorari
quidem, sed fortasse ad quaerendum admoneri.
37.
Quod si dixeris, tegmina quidem illa capitum,
quorum nomen sono tantum tenemus, non nos posse
nisi visa cognoscere, neque nomen ipsum plenius nisi
ipsis cognitis nosse: quod tamen de ipsis pueris accepimus,
ut regem ac flammas fide ac religione superaverint,
quas laudes Deo cecinerint, quos honores
ab ipso etiam inimico meruerint, num aliter nisi per
verba didicimus? Respondebo, cuncta quae illis verbis
significata sunt, in nostra notitia jam fuisse. Nam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.