PL 32, col. 1216

De magistro (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

quid sint tres pueri, quid fornax, quid ignis, quid
rex, quid denique illaesi ab igne, caeteraque omnia
jam tenebam quae verba illa significant. Ananias vero,
et Azarias et Misael tam mihi ignoti sunt quam illae
saraballae; nec ad eos cognoscendos haec me nomina
quidquam adjuverunt aut adjuvare jam potuerunt.
Haec autem omnia quae in illa leguntur historia, ita
illo tempore facta esse, ut scripta sunt, credere me
potius quam scire fateor: neque istam differentiam
iidem ipsi quibus credimus nescierunt. Ait enim propheta, Nisi credideritis, non intelligetis
[(Isai. VII, 9,
sec. LXX)]
: quod non dixisset profecto, si nihil distare
judicasset. Quod ergo intelligo, id etiam credo:
at non omne quod credo, etiam intelligo. Omne
autem quod intelligo, scio: non omne quod credo,
scio. Nec ideo nescio quam sit utile credere etiam
multa quae nescio; cui utilitati hanc quoque adjungo
de tribus pueris historiam: quare pleraque rerum
cum scire non possim, quanta tamen utilitate credantur,
scio.
38.
De universis autem quae intelligimus non loquentem
qui personat foris, sed intus ipsi menti praesidentem
consulimus veritatem, verbis fortasse ut
consulamus admoniti. Ille autem qui consulitur, docet,
qui in interiore homine habitare dictus est Christus [(Ephes. III, 16, 17)] ,
id est incommutabilis Dei Virtus
atque sempiterna Sapientia: quam quidem omnis rationalis
anima consulit; sed tantum cuique panditur,
quantum capere propter propriam, sive malam sive
bonam voluntatem potest. Et si quando fallitur, non
fit vitio consultae veritatis, ut neque hujus, quae foris
est, lucis vitium est, quod corporei oculi saepe falluntur:
quam lucem de rebus visibilibus consuli fatemur,
ut eas nobis quantum cernere valemus,
ostendat.
CAPUT XII.-- Christus veritas intus docet.
39.
Quod si et de coloribus lucem, et de caeteris
quae per corpus sentimus, elementa hujus mundi eademque
corpora quae sentimus, sensusque ipsos quibus
tanquam interpretibus ad talia noscenda mens
utitur; de his autem quae intelliguntur, interiorem veritatem
ratione consulimus: quid dici potest unde clareat,
verbis nos aliquid discere praeter ipsum qui aures
percutit sonum? Namque omnia quae percipimus,
aut sensu corporis, aut mente percipimus. Illa sensibilia,
haec intelligibilia; sive, ut more auctorum nostrorum
loquar, illa carnalia, haec spiritualia nominamus.
De illis dum interrogamur, respondemus, si
praesto sunt ea quae sentimus; velut cum a nobis
quaeritur intuentibus lunam novam, qualis aut ubi sit.
Hic ille qui interrogat, si non videt, credit verbis, et
saepe non credit: discit autem nullo modo, nisi et
ipse quod dicitur videat; ubi jam non verbis quae sonuerunt,
sed rebus ipsis et sensibus discit. Nam verba
eadem sonant videnti, quae non videnti etiam sonuerunt.
Cum vero non de iis quae coram sentimus, sed
de his quae aliquando sensimus quaeritur; non jam res
ipsas, sed imagines ab iis impressas memoriaeque
mandatas loquimur: quae omnino quomodo vera dicamus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.