PL 32, col. 1217

De magistro (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

cum falsa intueamur, ignoro; nisi quia non
nos ea videre ac sentire, sed vidisse ac sensisse narramus.
Ita illas imagines in memoriae penetralibus
rerum ante sensarum quaedam documenta gestamus,
quae animo contemplantes bona conscientia non mentimur
cum loquimur: sed nobis sunt ista documenta;
is enim qui audit, si ea sensit atque adfuit, non discit
meis verbis, sed recognoscit ablatis secum et
ipse imaginibus: si autem illa non sensit, quis non
eum credere potius verbis quam discere intelligat?
40.
Cum vero de iis agitur quae mente conspicimus,
id est intellectu atque ratione, ea quidem loquimur
quae praesentia contuemur in illa interiore luce veritatis,
qua ipse qui dicitur homo interior, illustratur et
fruitur: sed tunc quoque noster auditor, si et ipse
illa secreto ac simplici oculo videt; novit quod dico
sua contemplatione, non verbis meis. Ergo ne hunc
quidem doceo vera dicens, vera intuentem; docetur
enim non verbis meis, sed ipsis rebus, Deo intus pandente,
manifestis: itaque de his etiam interrogatus
respondere posset. Quid autem absurdius quam eum
putare locutione mea doceri, qui posset, antequam loquerer,
ea ipsa interrogatus exponere? Nam quod
saepe contingit, ut interrogatus aliquid neget, atque
ad id fatendum aliis interrogationibus urgeatur, fit
hoc imbecillitate cernentis, qui de re tota illam lucem
consulere non potest: quod ut partibus faciat, admonetur,
cum de iisdem istis partibus interrogatur, quibus
illa summa constat, quam totam cernere non
valebat. Quo si verbis perducitur ejus qui interrogat,
non tamen docentibus verbis, sed eo modo inquirentibus,
quo modo est ille a quo quaeritur, intus discere
idoneus; velut si abs te quaererem hoc ipsum quod
agitur, utrumnam verbis doceri nihil possit, et absurdum
tibi primo videretur non valenti totum conspicere:
sic ergo quaerere oportuit, ut tuae sese vires
habent ad audiendum illum intus magistrum, ut dicerem,
Ea quae me loquente vera esse confiteris, et
certus es, et te illa nosse confirmas, unde didicisti?
responderes fortasse quod ego docuissem. Tum ego
subnecterem: Quid si me hominem volantem vidisse
dicerem, itane te certum verba mea redderent, quemadmodum
si audires sapientes homines stultis esse
meliores? Negares profecto et responderes, illud te non
credere, aut etiamsi crederes ignorare, hoc autem
certissime scire. Ex hoc jam nimirum intelligeres,
neque in illo quod me affirmante ignorares, neque in
hoc quod optime scires, aliquid te didicisse verbis
meis; quandoquidem etiam interrogatus de singulis,
et illud ignotum, et hoc tibi notum esse jurares. Tum
vero totum illud quod negaveras fatereris, cum haec
ex quibus constat, clara et certa esse cognosceres;
omnia scilicet quae loquimur, aut ignorare auditorem
utrum vera sint, aut falsa esse non ignorare, aut
scire vera esse. Horum trium in primo aut credere,
aut opinari, aut dubitare; in secundo adversari
atque renuere; in tertio attestari: nusquam igitur
discere. Quia et ille qui post verba nostra rem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.