PL 32, col. 1220

De magistro (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

illi qui discipuli vocantur, utrum vera dicta sint, apud
semetipsos considerant, interiorem scilicet illam veritatem
pro viribus intuentes. Tunc ergo discunt: et
cum vera dicta esse intus invenerint, laudant, nescientes
non se doctores potius laudare quam doctos;
si tamen et illi quod loquuntur sciunt. Falluntur autem
homines, ut eos qui non sunt magistros vocent,
quia plerumque inter tempus locutionis et tempus cognitionis,
nulla mora interponitur; et quoniam post
admonitionem sermocinantis cito intus discunt, foris
se ab eo qui admonuit, didicisse arbitrantur.
46.
Sed de tota utilitate verborum, quae si bene
consideretur non parva est, alias, si Deus siverit,
requiremus. Nunc enim ne plus eis quam oportet
tribueremus, admonui te; ut jam non crederemus
tantum, sed etiam intelligere inciperemus quam vere
scriptum sit auctoritate divina, ne nobis quemquam
magistrum dicamus in terris, quod unus omnium
magister in coelis sit [(Matth. XXIII, 8-10)] . Quid sit
autem in coelis, docebit ipse a quo etiam per homines
signis admonemur et foris, ut ad eum intro
conversi erudiamur: quem diligere ac nosse beata
vita est, quam se omnes clamant quaerere, pauci autem
sunt qui eam vere se invenisse laetentur. Sed jam
mihi dicas velim, quid de hoc toto meo sermone
sentias. Si enim vera esse quae dicta sunt nosti, etiam
de singulis sententiis interrogatus ea te scire dixisses:
vides ergo a quo ista didiceris; neque enim a me, cui
roganti omnia responderes. Si autem vera esse non
nosti, nec ego nec ille te docuit: sed ego, quia
nunquam possum docere; ille, quia tu adhuc non
potes discere. Ad. Ego vero didici admonitione verborum
tuorum, nihil aliud verbis quam admoneri hominem
ut discat, et perparum esse quod per locutionem
aliquanta cogitatio loquentis apparet: utrum
autem vera dicantur, eum docere solum, qui se intus
habitare, cum foris loqueretur, admonuit; quem
jam, favente ipso, tanto ardentius diligam, quanto
ero in discendo provectior. Verumtamen huic orationi
tuae, qua perpetua usus es, ob hoc habeo
maxime gratiam, quod omnia quae contradicere paratus
eram, praeoccupavit atque dissolvit; nihilque
omnino abs te derelictum est, quod me dubium faciebat,
de quo non ita mihi responderet secretum
illud oraculum, ut tuis verbis asserebatur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.