PL 32, col. 1221
De libero arbitrio (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
nam quaestio eorum de Libero Arbitrio est. Hos autem non habere, aut omnes non habere fratrem Romanianum
scio, » etc.
In primo libro mota perdifficili quaestione illa, qua se olim vehementer agitatum atque in Manichaeos impulsum
fuisse confitetur Augustinus, Unde scilicet malum exortum sit, explicat primum quid sit male facere:
tumque mala hominum facta nonnisi ex libero voluntatis arbitrio proficisci probat; quippe cum libidini, quae
in omnibus malefactis dominatur, servire mens a nullo cogatur.
In libro secundo, difficultate quod libertas, qua peccatur, a Deo data sit emergente, tria haec disquiruntur:
Qua ratione Deum esse manifestum sit; an ab ipso sint bona quaecumque; utrum in bonis censenda sit
libera voluntas.
In tertio disputatur unde iste motus existat quo ipsa voluntas ab incommutabili bono avertitur ad commutabile
bonum; an invicem adversentur Dei praescientia de hominum peccatis, et hominum ipsorum
in peccando libertas. Mox ostenditur nequaquam id Creatori deputandum quod in creatura ita fieri necesse
est, ut voluntate peccantium fiat; et prorsus de creaturae, quae peccato obnoxia sit, conditione
ac supplicio laudandum esse Deum. Hinc ad originis vitium perducta disputatione, declaratur quemadmodum
hoc ipsum haud injuste in Adae posteros demanarit; et deinceps difficultates nonnullae huc
pertinentes enodantur.
S. AUGUSTINUS, EPIST. 143, MARCELLINO.
« Litterae tuae . . . habent quaestionem mihi propositam ex libris, non divinis, sed meis, quos scripsi de Libero
Arbitrio. In talibus autem quaestionibus non multum laboro: quia etsi defendi sententia mea liquida ratione
non potest, mea est; non ejus auctoris, cujus sensum improbare fas non est . . . Hoc tamen quod in tertio libro
de Libero Arbitrio cum de substantia rationali agerem sic a me positum est ut dicerem: « In corporibus antem
inferioribus anima post peccatum ordinata regit corpus suum, non omnimodo pro arbitrio, sed sicut leges universitatis
sinunt: » diligenter advertant, qui putant me aliquid de anima humana velut certum statuisse atque
fixisse, quod vel ex parentibus per propaginem veniat, vel in actibus vitae superioris atque coelestis
peccaverit, ut corruptibili carne mereretur includi; et videant sic a me verba fuisse perpensa, ut retento
eo quod certum habeo, post peccatum primi hominis natos esse atque nasci caeteros homines in carne peccati,
cui sanandae venit in Domino similitudo carnis peccati, ita omnia sonarent, ut nulli praejudicarent
opinioni quatuor illarum, quas postea digessi atque distinxi, non confirmans aliquam, sed interim quod agebam
sequestrata illarum discussione determinans, ut quaecumque illarum vera esset, Deus sine dubio laudaretur.
Sive enim, » etc.
LIBER PRIMUS. In quo mota quaestione, Unde malum, explicatur quid sit male agere; tumque mala hominum facta ex libero voluntatis arbitrio proficisci ostenditur; quippe cum libidini, quae in omni facto malo regnat, servire mens a nullo cogatur.
CAPUT PRIMUM.-- Deus an alicujus mali auctor.
1.
EVODIUS: Dic mihi, quaeso te, utrum Deus
non sit auctor mali? AUGUSTINUS: Dicam, si planum
feceris de quo malo quaeras. Duobus enim modis appellare
solemus malum: uno, cum male quemque