PL 32, col. 1267
De libero arbitrio (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
non negares. Oculis hanc lucem videmus, formasque
internoscimus corporum; idque et speciosissimum
est in nostro corpore, unde in fastigio quodam
dignitatis haec membra locata sunt; et ad salutem
tuendam, multaque alia vitae commoda refert usus
oculorum: oculis tamen plerique pleraque agunt turpiter,
et eos militare cogunt libidini. Et vides quantum
bonum desit in facie, si oculi desint: cum autem
adsunt, quis hos dedit, nisi bonorum omnium
largitor Deus? Quemadmodum ergo ista probas in
corpore, et non intuens eos qui male his utuntur,
laudas illum qui haec dedit bona: sic liberam voluntatem
sine qua nemo potest recte vivere, oportet et
bonum, et divinitus datum, et potius eos damnandos
qui hoc bono male utuntur, quam eum qui dederit
dare non debuisse fatearis.
49.
E. Prius ergo vellem ut mihi probares aliquod
bonum esse liberam voluntatem, et ego concederem
Deum illam dedisse nobis, quia fateor ex Deo omnia
bona esse. A. Itane tandem non probavi tibi tanto molimine
superioris disputationis, cum omnem speciem
formamque corporis a summa omnium rerum forma,
id est a veritate, subsistere fatereris, et bonum esse
concederes? Nam et capillos nostros numeratos esse,
ipsa in Evangelio loquitur Veritas [(Matth. X, 30)] . De
numeri autem summitate, et a fine usque ad finem
pertendente potentia, quae locuti fuerimus, excidit tibi?
Quae igitur ista est tanta perversitas, capillos nostros
quamvis inter exigua et omnino abjectissima, tamen
inter bona numerare, nec invenire cui auctori tribuantur
nisi bonorum omnium conditori Deo, quia et
maxima et minima bona ab illo sunt, a quo est omne
bonum; et dubitare de libera voluntate, sine qua
recte vivi non posse concedunt, etiam qui pessime
vivunt? Et certe nunc responde, quaeso, quid tibi melius
esse videatur in nobis, sine quo recte vivi potest,
an sine quo recte vivi non potest. E. Jamjam parce,
quaeso; pudet caecitatis. Quis enim ambigat id longe
esse praestantius, sine quo recta vita nulla est? A. Jam
ergo tu negabis luscum hominem recte posse vivere? E.
Absit tam immanis amentia. A. Cum ergo in corpore
oculum concedas esse aliquod bonum, quo
amisso tamen ad recte vivendum non impeditur; voluntas
libera tibi videbitur nullum bonum, sine qua
recte nemo vivit?
50.
Intueris enim justitiam, qua nemo male utitur.
Haec inter summa bona quae in ipso sunt homine numeratur,
omnesque virtutes animi quibus ipsa recta
vita et honesta constat. Nam neque prudentia, neque
fortitudine, neque temperantia male quis utitur: in
his enim omnibus, sicut in ipsa etiam quam tu commemorasti
justitia, recta ratio viget, sine qua virtutes
esse non possunt. Recta autem ratione male uti nemo
potest.
CAPUT XIX.-- Bona magna, minima, et media. In mediis censetur libertas.
Ista ergo magna bona sunt: sed meminisse te oportet,
non solum magna, sed etiam minima bona non
esse posse, nisi ab illo a quo sunt omnia bona, hoc est