PL 32, col. 1314

De moribus Ecclesiae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: On the Morals of the Catholic Church 8 · On the Morals of the Catholic Church 7 · On the Morals of the Catholic Church 9

hominis bonum jure meritoque nominandum est.
8.
Aut si corpus est homo, quin hominis optimum
anima ipsa sit, recusare non possum. Sed certe cum
de moribus agitur, cum quaerimus quinam vitae modus
tenendus sit ut beatitudinem possimus adipisci, non
corpori praecepta dantur, non corporis investiganda
est disciplina. Postremo bonos mores ea nostra pars
actura est, quae inquirit, et discit; et haec animae
sunt propria: non igitur de corpore, cum de virtute
obtinenda satagimus, quaestio est. Quod si est consequens,
sicuti est, ut ipsum corpus cum ab anima regitur,
quae virtutis compos est, multo et melius regatur
et honestius, eoque optime sese habeat, quo
est optima illa, quae sibi justa lege dominatur: id
erit hominis optimum quod animam optimam facit,
etiamsi hominem corpus vocemus. An vero, si mihi
auriga obtemperans, equos, quibus praeest, alit ac
regit commodissime, atque ipse quo mihi est obedientior,
mea liberalitate perfruitur, negare quisquam
potest non solum quod auriga, verum etiam quod
equi sese optime habent, mihi deberi? Itaque sive
tantum corpus, sive tantum anima, sive utrumque
homo sit, non mihi maxime quaerendum videtur, nisi
quid animam faciat optimam: nam eo percepto, non
potest homo non aut optime, aut certe multo melius
sese habere, quam si hoc unum defuisset.
CAPUT VI.-- Virtus animam optimam efficit; virtutem anima comparat sequendo Deum; Dei autem consecutio vita beata.
9.
Nemo autem dubitaverit quin virtus animam faciat
optimam. Sed rectissime quaeri potest utrum ista
virtus etiam per sese, an nisi in anima esse non possit.
Oboritur iterum altissima et longissimi sermonis
indigens quaestio: sed hoc bene utar fortasse compendio;
spero Deum adfuturum, ut quantum imbecillitas
nostra patitur, de tantis rebus non modo dilucide,
sed etiam breviter doceamus. Quodlibet enim
eorum sit, sive etiam per sese esse possit virtus sine
anima, sive nisi animae inesse non possit, procul dubio
aliquid anima sequitur ut virtutem assequatur: id erit
aut ipsa anima, aut virtus, aut aliquid tertium. At si
seipsam sequitur ut virtutem adipiscatur, stultum
nescio quid sequitur: stulta est enim ante adeptam
virtutem. Summa sunt autem vota sequentium, ut id
quod quisque sequitur, assequatur. Aut igitur optabit
non assequi quod sequitur anima, quo nihil absurdius
et perversius dici potest: aut cum se sequitur stulta,
eamdem stultitiam quam vitat assequitur. Si autem
virtutem sequitur, hanc assequi cupiens, quomodo
sequitur id quod non est? aut quomodo assequi cupit
quod habet? Aut igitur virtus est praeter animam;
aut si non placet vocare virtutem, nisi habitum ipsum
et quasi sapientis animae qualitatem, quae nisi in
anima esse non potest, oportet ut aliquid aliud sequatur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.