PL 32, col. 1452

Regula secunda (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne · De vita eremitica (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

ad opera sua sedeant: post orationem tertiae eant similiter
ad opera sua. Non stantes fabulas contexant,
nisi forte aliquid sit pro utilitate animae: sed sedentes
ad opera taceant, nisi forte necessitas operis exegerit
ut loquatur quis. Si quis autem non omni virtute,
adjuvante misericordia Dei, haec conatus fuerit implere,
sed contumaci animo despexerit; semel atque iterum
commonitus, si non emendaverit, sciat se subjacere
disciplinae monasterii sicut oportet: si autem
talis fuerit aetas ipsius, etiam vapulet. Haec autem in
nomine Christi fideliter et pie observantes, et vos proficietis,
et nobis non parva erit laetitia de vestra salute.
Amen. Haec sunt quae ut observetis praecipimus in
monasterio constituti. Primo, etc.

quoque interserat, puellarum lasciviam, viduarum,
quibus licet quidquid libet, libertatem, conjugum in
viris fallendis explendisque voluptatibus astutiam depingat.
Os interea in risus cachinnosque dissolvitur,
et venenum cum suavitate bibitum per viscera membraque
diffunditur.
CAPUT IV.-- Ex confabulatione cum externis mulieribus quae pernicies.
Sic cum discedere ab invicem hora compulerit,
inclusa voluptatibus, anus cibariis onerata recedet.
Reddita quieti misera eas quas auditus induxerat, in
corde versat imagines; et ignem praemissa confabulatione
conceptum vehementius sua cogitatione succendit:
quasi ebrius in psalmo titubat, in lectione
cadit, fluctuat in oratione. Refusa mundi luce citantur
mulierculae addentes nova veteribus, non cessant,
donec captivam liberius daemonibus illudendam exponant.
Nam manifestior sermo non jam de accendenda,
sed potius de satianda voluptate procedens: ubi et
quando et per quem possit explere quod cogitat, in
commune exponunt. Cella vertitur in prostibulum,
et delicato qualibet arte foramine, aut illa egreditur,
aut adulter ingreditur. Infelicitas haec, ut saepe probatur,
pluribus causa viris in hoc nostro saeculo communis
est.
CAPUT V.-- Reclusarum quarumdam avaritia.
Sunt aliae quae, licet turpia declinent, loquaces,
tamen loquacibus assidue sociantur, nimium curiositati
linguam et aures tota die otio rumoribusque dedentes.
Aliae non multum ista curantes (quod fere
vitium per omnes hujus temporis serpit inclusas),
pecuniae congregandae vel multiplicandis pecoribus
inhiant: tantaque cum hac sollicitudine in his extenduntur,
ut eas matres vel dominas familiarum existimes,
non anachoretas. Quaerunt aliquibus pascua,
pastores, qui procurent, qui custodiant greges; fructus
vel pretium vel pondus, vel numerum a custodibus
expetunt. Sequitur emptio et venditio, ut nummus
nummo cumulum exigat, et avaritiae sitim accendat.
Fallit enim tales spiritus nequam, pro impertiendis
eleemosynis vel orphanis alendis, pro advenientium
parentum vel amicorum charitate, et religiosarum
feminarum susceptione, hoc utile esse ac necessarium
suadentes. Non est hoc tuum, ad quam magis pertinet,
ut pauper cum pauperibus stipem accipias,
quam reiictis omnibus tuis pro Christo aliena quaerere,
ut eroges. Magnae infidelitatis signum est, si

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.