PL 32, col. 1453

De vita eremitica (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

inclusa de crastino sit sollicita, cum Dominus dicat: Primum quaerite regnum Dei, et haec omnia adjicientur
vobis
[(Matth. VI, 33)]
. Quapropter providendum est ut
mens omni rerum temporalium cura exuatur, et exoneretur
sollicitudine.
CAPUT VI.-- Reclusa ne pauperum aut hospitum praetextu facultates habere velit: utatur ancilla probata: non puellas doceat.
Quod ut fiat, videat inclusa, ut si fieri potest, de
labore manuum suarum vivat. Hoc enim perfectum
est. Si autem aut infirmitas aut teneritudo non permittat;
antequam includatur, certas personas quaerat,
a quibus singulis diebus quod uni diei sufficiat, humiliter
recipiat, nec causa pauperum vel hospitum quidquam
adjiciat. Non circa cellulam ejus pauperes
clament, non orphani plorent, non vidua lamentetur.
Sed quis, inquies, hoc poterit prohibere? Tu sede,
tu tace, tu sustine. Mox ut scient te nihil habere, seque
nihil recepturos, vel fatigati discedent. Inhumanum
hoc clames. Caeterum si praeter necessarium
victum et vestitum aliquid habes, monacha non es.
Quid ergo erogabis? praecipitur tamen inclusae, ut
quidquid de labore manuum suarum victui superfuit,
mittat cuidam fideli, qui pauperibus eroget. Nolo ut
insidiatrix pudicitiae vetula mixta pauperibus accedat
propius, deferat ab aliquo monachorum vel clericorum
eulogias; non blanda verba in aure susurret, ne
pro accepta eleemosyna osculans manum in aure insibilet.
Cavendum praeterea est, ut nec ob susceptionem
religiosarum feminarum, quodlibet hospitalitatis
onus inclusa suscipiat. Nam inter bonas plerumque
etiam pessimae veniunt, quae ante inclusae fenestram
discumbentes praemissis valde paucis de religiosis
sermonibus ad saecularia devolvuntur, inde subtexere
amatoria, et noctem fere totam insomnem ducere.
Sane tu tale devita, ne cogaris audire, quod videre
horreas. Forte enim videbuntur amara, cum audiuntur,
vel cernuntur; quae sequuntur, dulcia, cum cogitantur.
Si scandalum times, eo quod nec pauperibus
erogas, non suscipis hospites; cum omnes tuam nuditatem
didicerint, non erit qui reprehendat. Si vero
nec pro pauperibus, nec pro hospitibus te velim pecuniosam
esse; multo utique minus occasione grandioris
familiae. Itaque eligatur tibi aliqua anus, non
garrula, non vaga, non litigiosa, non nugigerula; sed
quae bonos mores excoluerit, et ab omnibus habuerit
testimonium veritatis. Haec ostium cellulae custodiat,
et quod debuerit, vel admittat, vel conservet. Habeat
sub cura sua fortiorem ad onera sustinenda, puellam
quae aquam et ligna comportet, coquat fabas, aut
olera; aut si hoc infirmitas exegerit, praeparet potiora.
Haec sub virgae disciplina custodiatur, ne forte
ejus lascivia tuum sanctum habitaculum polluatur,
propositum blasphemetur. Pueris et puellis nullum
ad te concedas accessum. Sunt quaedam inclusae, quae
in docendis puellis occupantur, et cellam suam vertunt
in scholam. Illa sedet ad fenestram, ista in porticu
residet. Illa intuetur singulas, et inter puellares
motus nunc irascitur, nunc ridet, nunc minatur, nunc
percutit, nunc blanditur, nunc osculatur, nunc flentem
vocat pro verbere propius, palpat faciem, stringit
collum, et in amplexum ruens nunc filiam vocat, nunc
amicam. Qualiter inter haec memoria Dei, nisi saecularia
et carnalia, etsi non perficiantur, moventur
tamen, et quasi sub oculis depinguntur? Tibi utique
duae illae sufficiant ad colloquium et ad obsequium.
CAPUT VII.-- Studeat silentio, et raro modesteque loquatur.
Silentii gravitatem inclusae servandam praecipue
suademus. Est enim in ea quies magna et fructus
multus. Nam cultus justitiae silentium. Sicut ait Jeremias, Bonum est cum silentio exspectare salutare Dei.
Et iterum, Bonum est viro cum portaverit jugum [(Thren. III, 26, 27)]
:
ut sedeat solus et taceat. Unde
scriptum est: Audi, Israel, et tace. Fac ergo quod ait
propheta, Dixi, custodiam vias: ut non delinquam in
lingua mea. Posui ori meo custodiam (Psal. XXXVIII,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.