PL 32, col. 1466

De vita eremitica (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

claudi, quam Pater sanctificavit, Filius fecundavit,
obumbravit Spiritus sanctus. O dulcis domina, quanta
inebriabaris dulcedine, quo amoris igne succendebaris,
cum sentires in mente et ventre tantae majestatis
praesentiam; cum de tua carne sibi carnem assumeret,
et membra quibus corporaliter omnis plenitudo
divinitatis habitaret, e tuis sibi membris aptaret!
Haec omnia propter te, virgo, ut Virginem, quam imitari
proposuisti, diligas, et Virginis fructum, cui
nupsisti. Jam nunc cum dulcissima domina tua in montana
conscende, et sterilis et virginis suavem intuere
complexum; et salutationis officium, in quo servulus
Dominum, praeco judicem, vox Verbum, intus anilia
viscera conclusus in virginis utero clausum agnovit,
et indicibili gaudio salutavit. Beati ventres in quibus
totius mundi salus exoritur, pulsisque tenebris tristitiae,
sempiterna laetitia prophetatur. Quid agis, o virgo?
Accurre, quaeso, accurre, et tantis gaudiis admiscere,
prosternere ad pedes utriusque, et in unius ventre
sponsum tuum amplectere, amicum vero ejus in alterius
utero venerare. Hunc euntem in Bethleem cum
omni devotione prosequere, et in hospitium divertens,
cum illa assiste, et obsequere parienti; locatoque in
praesepio parvulo, erumpe in vocem exsultationis, clamans
cum Isaia: Parvulus natus est nobis, et filius datus
est nobis [(Isai. IX, 6)]
. Amplectere dulce illud praesepium.
Vincat verecundiam amor, timorem depellat
affectus, ut sacratissimis pedibus figas labia, et oscula
gemines. Exinde pastorum excubias mente pertracta,
Angelorum exercitum admirare, coelesti melodiae
tuas interpone partes, corde simul et ore decanta: Gloria in excelsis Deo
[(Luc. II, 14)]
.
CAPUT XLVIII.-- De Magorum adoratione, fuga Christi in Aegyptum, et de latrone ad Christi dextram crucifixo.
Noli in tua meditatione Magorum munera praeterire;
nec fugientem in Aegyptum incomitatum relinque.
Opinare verum esse quod dicitur, eum a latronibus
deprehensum in via, et adolescentuli cujusdam beneficio
ereptum. Erat is, ut dicunt, principis latronum
filius, qui praeda potitus, cum parvulum in matris
gremio comperisset, tanta ei in ejus speciosissimo vultu
splendoris majestas apparuit, ut eum supra hominem
esse non ambigens, incalescens amore amplexatus
sit eum. Et, o, inquit, beatissime parvulorum! si
aliquando se tempus obtulerit mihi miserendi, tunc
memento mei, et hujus temporis noli oblivisci. Ferunt
hunc esse latronem, qui ad Christi dexteram crucifixus,
cum alterum blasphemantem corripuisset, dicens, Neque tu times Deum, qui in eadem damnatione es? Et
nos quidem juste; nam digna damna factis recipimus:
hic autem nihil mali fecit:
conversus ad Dominum eum
in illa quae in puerulo apparuerat, intuens majestate,
pacti sui non immemor, Memento, inquit, mei cum veneris
in regnum tuum [(Luc. XXIII, 40-42)]
. Itaque ad
incentivum amoris, non inutile arbitror hac uti opinione,
remota omni affirmandi temeritate.
CAPUT XLIX.-- De contemplatione Christi pueri.
Praeterea nihilne tibi suavitatis aestimas accessurum,
si eum apud Nazareth puerum inter pueros
contempleris? si obsequentem matri, si operanti nutritio
assistentem intuearis? Quid si duodennem cum
parentibus Jerosolymam ascendentem, et illis redeuntibus
et nescientibus in urbe remanentem per triduum
cum matre quaesieris? O quanta copia fluent lacrymae,
cum audieris matrem dulci quadam increpatione
filium verberantem, Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce
pater tuus et ego dolentes quaerebamus te [(Id. II, 48)]
.
CAPUT L.-- De consideratione baptismi, jejunii et tentationis Christi.
Si autem virginem vis sequi quocumque ierit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.