PL 32, col. 1467

De vita eremitica (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

delectet altiora ejus et secretiora scrutari: ut in Jordanis
flumine audias in voce Patrem, in carne Filium,
in columba videas Spiritum sanctum. Ibi tu ad spirituales
initiata nuptias sponsum suscipis datum a
Patre, purgationem a Filio, pignus amoris a Spiritu
sancto. Exinde solitudinis tibi secreta ditavit, sanctificavit
jejunium, ibi subeundum docens cum callido
hoste conflictum. Haec tibi facta, et pro te facta, et
quomodo facta diligenter attendas. Dilige a quo facta
sunt, et imitare quae facta sunt.
CAPUT LI.-- De Muliere in adulterio deprehensa.
Occurrit jam nunc memoriae mulier illa deprehensa
in adulterio, et Jesus rogatus sententiam, quid egerit,
quidve dixerit recordare. Cum enim scribens in
terra terrenos eos, non coelestes, prodidisset; Qui sine
peccato est, inquit, vestrum, primum lapidem in illam
mittat. Cum vero omnes sententia tenuisset et expulisset
de templo, imaginare quam pios oculos in illam
levaverit, quam dulcem sua voce sententiam absolutionis
ejus protulerit. Puta quod suspiraverit, quod
lacrymatus sit, cum diceret, Nemo te condemnavit,
mulier? Nec ego te condemnabo. Felix, ut ita dicam,
haec, quae in adulterio deprehensa mulier, quae etiam
de praeteritis absolvitur, secura efficitur de futuris.
Jesu bone, te dicente, non condemnabo, quis condemnabit?
Deus qui justificat, quis est qui condemnet?
Audiatur de caetero vox tua: Vade, et jam amplius
noli peccare [(Joan. VIII, 7)]
.
CAPUT LII.-- De muliere lacrymis pedes ejus rigante.
Jam nunc domum ingredere Pharisaei, et recumbentem
ibi Dominum tuum attende. Accede cum illa beatissima
peccatrice ad pedes ejus; lava lacrymis, terge
capillis, demulce osculis, et fove unguentis. Nonne
jam sacri illius liquoris odore perfunderis? Si tibi adhuc
suos negat pedes, insta, ora, et gravidos lacrymis
oculos attolle, imisque suspiriis et inenarrabilibus extorque
quod petis. Luctare cum Deo sicut Jacob, ut
ipse se gaudeat superari. Videbitur tibi aliquando,
quod avertat oculos, quod aures claudat, quod desideratos
pedes abscondat. Tu nihilominus insta opportune,
importune; clama, Usquequo faciem tuam avertis a
me? Usquequo clamabo, et non exaudies [(Psal. XII, 1)]
?
Redde mihi, Jesu bone, laetitiam salutaris tui, quia tibi
dixit cor meum: Quaesivi faciem tuam, faciem tuam
requiram [(Psal. XXVI, 8)]
. Certe non negabit pedes
suos virgini, quos osculandos praebuit peccatrici.
CAPUT LIII.-- De paralytico per tegulas invecto et corporaliter spiritualiter que sanato.
Sed et domum illam non praeteribis, ubi per tegulas
paralyticus ante pedes ejus submittitur, ubi pietas
et potestas obviaverunt sibi. Fili, inquit, remittuntur
tibi peccata tua [(Matth. IX, 2)]
. O mira clementia! o
indicibilis misericordia! Accepit felix remissionem
peccatorum, quam non praecesserat confessio, non
meruerat satisfactio, non exigebat contritio. Corporis
salutem petebat, non animae: et salutem recepit corporis
et animae. Vere, Domine, vita in voluntate tua.
Si decreveris salvare nos, non est qui audeat dicere,
Cur ita facis? Pharisaee, a te quid murmuras? an oculus
tuus nequam est, quia ipse bonus est? Certe miseretur
cui voluerit; ploremus et oremus ut velit. Bonis
etiam operibus pinguescat oratio, augeatur devotio,
dilectio excitetur. Leventur purae manus in oratione,
quas non sanguis immunditiae maculavit, tactus illicitus
non foedavit, non exasperavit avaritia. Levetur et
cor sine ira et disceptatione, quod tranquillitas sedavit,
pax composuit, puritas conscientiae animavit. Sed
nihil horum paralyticus iste legitur praemisisse, qui
tamen legitur remissionem peccatorum meruisse. Haec
est ineffabilis ejus misericordiae virtus, cui sicut blasphemum
est derogare, ita et hoc sibi praesumere stultissimum.
Potest cuicumque vult hoc ipsum efficaciter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.