PL 32, col. 1468
De vita eremitica (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne
dicere, quod dixit illi paralytico, Dimittuntur tibi
peccata tua. Sed quicumque sine suo labore, vel contritione,
vel confessione, vel etiam oratione sibi hoc
dicendum exspectat; nunquam ei remittentur peccata
sua.
CAPUT LIV.-- De receptione Christi in domo Marthae et Mariae.
Sed exeundum est hinc, et ad Bethaniam veniendum,
ubi sacratissima foedera amicitiae auctoritate
Domini consecrantur. Diligebat enim Jesus Martham
et Mariam, et Lazarum, quod hospitalis amicitiae, qua
illi familiariori adhaerebant affectu, detineri nemo qui
ambigat. Testes sunt lacrymae illae dulces, quibus
lacrymatus est cum lacrymantibus, quas totus populus
amoris interpretatur indicium. Videte, inquiunt, quomodo amabat eum; et ecce ponunt ei coenam ibi, et
Martha ministrabat. Lazarus autem erat unus ex discumbentibus.
Maria autem sumpsit alabastrum unguenti, et
fracto alabastro effudit super caput Jesu
[(Joan. XI, 36;
XII, 2, 3)]
. Gaude, quaeso, huic interesse convivio,
singulorum distingue officia. Martha ministrat, discumbit
Lazarus, ungit Maria. Hoc ultimum tuum est.
Frange igitur alabastrum cordis, et quidquid habes
devotionis, quidquid amoris, quidquid desiderii, quidquid
affectionis, totum effunde super sponsi tui caput,
adorans in Deo hominem, et in homine Deum.
Si fremit, si murmurat, si invidet, si proditor perditionem
vocat devotionem, non sit tibi curae. Utquid,
ait, perditio haec? Posset hoc unguentum venundari multo,
et dari pauperibus! Pharisaeus murmurat, invidens
poenitenti: murmurat Judas, invidens effusioni unguenti.
Sed judex accusationem non recipit, accusatam
absolvit. Sinite, inquit, illam. Bonum enim opus
operata est in me [(Marc. XIV, 4-6)]
. Laboret Martha,
ministret, paret hospitium peregrino, esurienti cibum,
vestem algenti. Ego solus Mariae, et illa mihi: totum
praestet, quod habet; a me quidquid optat, exspectet.
Quid enim? Tune Mariae consulis relinquendos pedes,
quos tam dulciter osculatur? avertendos oculos ab illa
speciosissima facie quam contemplatur? amovendum
auditum ab ejus suavi sermone quo reficitur?
CAPUT LV.-- De ingressu Christi in Jerusalem pueris acclamantibus, HOSANNA, etc.
Sed jam surgentes eamus hinc. Quo, inquis? Certe
ut insidentem asello coeli terraeque Dominum comiteris,
tanta fieri pro te obstupescens, puerorum laudibus
tuas inseras clamans et dicens: Hosanna filio David:
benedictus qui venit in nomine Domini [(Matth. XXI,
9)]
. Jam nunc ascende cum eo in coenaculum grande
stratum, et salutaris coenae interesse deliciis gratulare.
CAPUT LVI.-- De coena Domini et rebus in ea gestis.
Vincat verecundiam amor, timorem excludat
affectus: ut saltem de micis mensae illius eleemosynam
praebeat mendicanti. Vel a longe sta, et quasi pauper
intendens in divitem, ut aliquid accipias extende manum,
famem lacrymis prode. Cum jam surgens a coena
linteo se praecinxit, posuitque aquam in pelvim, cogita
quae majestas, quae potestas hominum pedes abluit
et extergit: quae benignitas proditoris vestigia sacris
manibus tangit. Specta et exspecta, et ultima omnium
tuos ei praebe abluendos: quia quem ipse non
lavit, non habebit partem cum eo. Quid modo festinas
exire? Sustine paululum. Videsne quisnam ille est,
rogo te, qui supra pectus ejus recumbit, et in sinu ejus
caput reclinat? Felix quicumque ille est. O ecce video,
Joannes est nomen ejus. O Joannes, quid ibi dulcedinis,
quid gratiae et suavitatis, quid luminis et devotionis
ab illo hauriam fonte, dicito. Ibi certe omnes
thesauri sapientiae et scientiae; ibi fons misericordiae,
domicilium pietatis, et favus aeternae suavitatis. Unde
tibi, o Joannes omnia ista? Numquid tu sublimior Petro,