PL 32, col. 71
Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne
interea jacuit, multis ipse verbis deplorat: quo quidem
tempore, ut loquitur, satiari inferis exarsit [Ibid.,
cap. 1, n. 1] . Nec de nimia tantummodo licentia sibi
concessa queritur; sed etiam quod mater ex quo virum
supra memorata referentem audiisset, satis esse
putaverit, ipsi colendae castitatis monita tradidisse,
neque diligentiam adhibuerit, quo pestilentiosa ac in
posterum periculosior libido, si resecari ad vivum
non poterat, injecto legitimi conjugii freno coerceretur.
Verum ea solummodo cura fuit parentum ipsius,
ut artem bene dicendi persuadendique addisceret; ac
metus erat, ne filio conjugii vinculis tunc astricto,
spes omnis de illo concepta vanesceret. In ipso adolescentiae
suae exordio, ut ipse scribit, petiit a Deo
castitatem, sed futili quodam et ambiguo voto. Dixeram,
ait, Da mihi castitatem et continentiam, sed
noli modo. Timebam enim ne me cito exaudires et cito
sanares a morbo concupiscentiae, quam malebam expleri
quam exstingui [Confess. lib. 8, cap. 7, n. 17] .
3. Per idem tempus quo domi feriabatur otiosus,
cum in consuetudinem pravorum aliquot adolescentium
pariter otiosorum se dedisset, ab iis in furti societatem
adductum se fuisse memorat, quod solo justitiae
fastidio ac velut exaggeratae iniquitatis cumulo
admisisse confitetur; cum in hoc furto aliud nihil
quam furtum quaereret, ac vitii potius turpitudine,
quam emolumento frui peroptaret. Arbor, inquit, erat
pirus in vicinia vineae nostrae, pomis onusta, nec forma
nec sapore illecebrosis. Ad hanc excutiendam atque
asportandam nequissimi adolescentuli perreximus nocte
intempesta, quousque ludum de pestilentiae more in areis
produxeramus; et abstulimus inde onera ingentia, non
ad nostras epulas, sed vel projicienda porcis, etiamsi
aliquid inde comedimus, dum tamen fieret a nobis, quod
eo liberet, quo non liceret [Ibid., lib. 2, cap. 4, n. 9] .
Coram Deo expendens, quis tandem in furto tam iniquo
animi sui affectus exstitisset: Risus, ait, erat quasi
titillato corde, quod fallebamus eos qui haec a nobis fieri
non putabant; et vehementer nolebant. Illud solus non
facerem, non facerem omnino solus: me solum facere
prorsus non liberet, nec facerem. O nimis inimica amicitia,
seductio mentis investigabilis; ex ludo et joco nocendi
aviditas, et alieni damni appetitus; nulla lucri mei,
nulla ulciscendi libidine; sed cum dicitur, Eamus, faciamus;
et pudet non esse impudentem! [Ibid., cap. 9, n. 17.]
CAPUT IV.
1 Carthagine studens Rhetoricae, a perditis scholasticorum
moribus abhorret. 2 Ibi impuro amore capitur.
3 Modum in eo quemdam tenet. 4 Adeodatum ex concubina
suscipit. 5 Adeodati mirabile ingenium, morsque
immatura.
1. Comparato viatico, litterarium studium peracturus
Carthaginem petiit: ubi non pecunia modo quam
pater ad id paraverat, sustentatus est; sed opibus
etiam Romaniani, civis Tagastensis primarii, qui eum
adolescentulum pauperem ad peregrina studia pergentem,
et domo, et sumptu, et quod plus est, animo
excepit [Contra Acad., lib. 2, n. 3] . In hac eloquentiae