PL 32, col. 72

Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne

palaestra primas confestim tenuit, unde non sine fastu
et elatione animi, gaudio triumphabat. Caeteris tamen
scholasticis moderatius se gerebat, et ab insana eorum
abhorrebat licentia, qui Eversorum nomen, infamiae
causa sibi merito impositum, velut urbanitatis insigne
petulanter ostentabant [Confes. lib. 3, cap. 3, n. 6] .
Foeda et intemperans illorum licentia eo usque progrediebatur,
ut in aliorum praeceptorum scholas os
ferreum procaciter inferrent, et in eas ingressi, ordinem
ad profectum discipulorum a magistris institutum,
furiosa quadam fronte perturbarent. Multa id genus
injuriosa perpetrabant mira hebetudine et foeda rabie
caeci, legibus certe vindicanda, nisi ea consuetudo
patrona comprobasset [Ibid. lib. 5, cap. 8, n. 14] .
Inter quos, ait Augustinus, vivebam pudore impudenti,
quia talis non eram: et cum eis eram, et amicitiis eorum
delectabar aliquando, a quorum semper factis abhorrebam,
hoc est ab eversionibus quibus proterve insectabantur
ignotorum verecundiam, quam perturbarent gratis
illudendo, atque inde pascendo malevolas laetitias suas
[Ibid., lib. 3, cap. 3, n. 6] . Inter hos ergo imbecilla
tunc aetate discebat libros eloquentiae, in qua praecellere
cupiebat prava illa et infelici succensus ambitione, quae
solius gloriae causa desudans solidiora sua gaudia in aura
ventosa vanitatis humanae collocat [Ibid., cap. 4, n. 7] .
Haec enim studia eum per se ducebant ad forum, quod
ille jam tum spectabat, ut ibi clarus eo majorem sibi
gloriam compararet, quo melius nosset etiam oppressa
veritate mendacio patrocinari. Tanta est, ait hanc in
rem, caecitas hominum de caecitate etiam gloriantium!
[Confes. lib. 3, cap. 3, n. 6.]
2. Sed quid silentio praeterimus quae prius in eodem
Confessionum suarum libro probrosa de se prodidit
memoriae? Scilicet virum sanctum ad ea insuper quae
vix citra ruborem legi possint, in oculis omnium confitenda,
singularis impulit animi demissio. Veni Carthaginem,
inquit (quod sub exitum anni trecentesimi
septuagesimi accidisse videtur), et circumstrepebat me
undique sartago flagitiosorum amorum. Nondum amabam,
et amare amabam, et secretiore indigentia oderam
me minus indigentem. Rui etiam in amorem quo cupiebam
capi: non amorem, opinamur, alterius ab ea
quam unam sibi ad cubilis societatem adlegit: nam
continuo prosequitur: Deus meus, misericordia mea,
quanto felle mihi suavitatem illam, et quam bonus adspersisti!
quia et amatus sum et perveni occulte ad vinculum
fruendi, et colligabar laetus aerumnosis nexibus,
ut caederer virgis ferreis ardentibus zeli, et suspicionum,
et timorum, et irarum, atque rixarum [Ibid., cap. 1, n. 1] .
Sic nempe super peccantem circumvolabat fidelis a
longe misericordia Dei, et in omnibus factis ipsius malis
eum flagellabat. Ausus sum, ait, etiam in celebritate
solemnitatum tuarum, intra parietes ecclesiae tuae concupiscere
et agere negotium procurandi fructus mortis:
unde me verberasti gravibus poenis; sed nihil ad culpam
meam [Ibid., cap. 3, n. 5] . Theatrica spectacula, quibus
summopere deditus erat, et in quibus libidinum suarum
exprimi cernebat imagines, illius mores magis ac
magis labefactabant [Ibid., cap. 2, n. 2] . Multis post annis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.