PL 32, col. 757

Confessiones (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: The Confessions 8.0

quibus audiebam salubres affectus, quod se totos tibi
sanandos dederant, tanto exsecrabilius me comparatum
eis oderam. Quoniam multi mei anni mecum effluxerant,
forte duodecim anni ex quo ab undevigesimo
anno aetatis meae, lecto Ciceronis Hortensio,
excitatos eram studio sapientiae; et differebam contempta
felicitate terrena ad eam investigandam vacare,
cujus non inventio, sed vel sola inquisitio jam praeponenda
erat etiam inventis thesauris regnisque gentium,
et ad nutum circumfluentibus corporis voluptatibus.
At ego adolescens miser, valde miser, in exordio
ipsius adolescentiae etiam petieram a te castitatem, et
dixeram: Da mihi castitatem et continentiam, sed
noli modo. Timebam enim ne me cito exaudires, et
cito sanares a morbo concupiscentiae, quam malebam
expleri quam exstingui. Et ieram per vias pravas
superstitione sacrilega, non quidem certus in ea, sed
quasi praeponens eam caeteris, quae non pie quaerebam,
sed inimice oppugnabam.
18. Et putaveram me propterea differre de die in
diem contempta spe saeculi, te solum sequi, quia non
mihi apparebat certum aliquid quo dirigerem cursum
meum. Et venerat dies quo nudarer mihi, et increparet
in me conscientia mea: Ubi est lingua? Nempe tu
dicebas propter incertum verum nolle te abjicere sarcinam
vanitatis. Ecce jam certum est, et illa te adhuc
premit, humerisque liberioribus pennas recipiunt,
qui neque ita inquirendo attriti sunt, nec decennio et
amplius ista meditati. Ita rodebar intus, et confundebar
pudore horribili vehementer, cum Pontitianus talia
loqueretur. Terminato autem sermone et causa qua
venerat, abiit ille. Et ego ad me, quae non in me dixi?
Quibus sententiarum verberibus non flagellavi animam
meam, ut sequeretur me conantem post te ire? Et renitebatur
; recusabat, et non se excusabat. Consumpta
erant et convicta argumenta omnia: remanserat muta
trepidatio; et quasi mortem reformidabat restringi a
fluxu consuetudinis quo tabescebat in mortem.
CAPUT VIII. In hortum secedit, quid ibi egerit.
19. Tum in illa grandi rixa interioris domus meae,
quam fortiter excitaveram cum anima mea in cubiculo
nostro corde meo, tam vultu quam mente turbatus,
invado Alypium, et exclamo: Quid patimur? quid est
hoc? quid audisti? Surgunt indocti et coelum rapiunt;
et nos cum doctrinis nostris sine corde, ecce ubi volutamur
in carne et sanguine? An quia praecesserunt,
pudet sequi, et non pudet nec saltem sequi? Dixi
nescio quae talia, et abripuit me ab illo aestus meus,
cum taceret attonitus intuens me. Neque enim solita
sonabam, plusque loquebantur animum meum frons,
genae, oculi, color, modus vocis, quam verba quae
promebam. Hortulus quidam erat hospitii nostri, quo
nos utebamur sicut tota domo: nam hospes ibi non
habitabat dominus domus. Illuc me abstulerat tumultus
pectoris, ubi nemo impediret ardentem litem quam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.