PL 32, col. 767
Confessiones (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: The Confessions 9.9 · The Confessions 9.8 · The Confessions 9.10
eos rursus, quod illa sacramenta, illa medicamenta
nescirent, et insani essent adversus antidotum quo
sani esse potuissent! Vellem ut alicubi juxta essent
tunc, et me nesciente quod ibi essent, intuerentur
faciem meam, et audirent voces meas, quando legi
quartum psalmum, in illo tunc otio, quid de me fecerit
ille psalmus. Cum invocarem, exaudivit me Deus justitiae
meae; in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei,
Domine, et exaudi orationem meam. Audirent, ignorante
me utrum audirent, ne me propter se illa dicere
putarent, quae inter haec verba dixerim. Quia et revera
nec ea dicerem, nec sic ea dicerem, si me ab eis
audiri viderique sentirem: nec, si dicerem, sic acciperent
quomodo mecum et mihi coram te de familiari
affectu animi mei.
9. Inhorrui timendo, ibidemque inferbui sperando
et exsultando in tua misericordia, Pater. Et haec omnia
exibant per oculos meos et vocem meam, cum conversus
ad nos spiritus tuus bonus ait nobis: Filii hominum,
quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem,
et quaeritis mendacium? Dilexeram enim vanitatem,
et quaesieram mendacium. Et tu, Domine, jam
magnificaveras Sanctum tuum, suscitans eum a mortuis,
et collocans ad dexteram tuam [(Marc. XVI, 19)] ,
unde mitteret ex alto promissionem suam, Paracletum
Spiritum veritatis [(Joan. XIV, 16, 17)] : et miserat
eum jam [(Act. II, 1-4)] , sed ego nesciebam. Miserat
eum, quia jam magnificatus erat, resurgens a mortuis,
et ascendens in coelum. Ante autem Spiritus nondum
erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus [(Joan.
VII, 39)] . Et clamabat prophetia: Quousque graves
corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?
et scitote quoniam Dominus magnificavit Sanctum
suum. Clamat, quousque; clamat, scitote: et ego tamdiu
nesciens vanitatem dilexi, et mendacium quaesivi;
et ideo audivi et contremui, quoniam talibus dicitur
qualem me fuisse reminiscebar. In phantasmatibus
enim quae pro veritate tenueram, vanitas erat et mendacium.
Et insonui multa graviter et fortiter in dolore
recordationis meae. Quae utinam audissent qui adhuc
usque diligunt vanitatem, et quaerunt mendacium. Forte
conturbarentur, et evomuissent illud; et exaudires
eos, cum clamarent ad te: quoniam vera morte carnis
mortuus est pro nobis, qui te interpellat pro nobis.
10. Legebam: Irascimini, et nolite peccare. Et quomodo
movebar, Deus meus, qui jam didiceram irasci
mihi de praeteritis, ut de caetero non peccarem? Et
merito irasci, quia non alia natura gentis tenebrarum
de me peccabat, sicut dicunt qui sibi non irascuntur,
et thesaurizant sibi iram in die irae et revelationis justi