PL 32, col. 768
Confessiones (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: The Confessions 9.11 · The Confessions 9.10 · The Confessions 9.12
judicii tui [(Rom. II, 5)] . Nec jam bona mea foris erant,
nec oculis carneis in isto sole quaerebantur. Volentes
enim gaudere forinsecus, facile evanescunt; et effunduntur
in ea quae videntur et temporalia sunt, et imagines
eorum famelica cogitatione lambunt. Et o si fatigentur
inedia, et dicant: Quis ostendet nobis bona?
Et dicamus, et audiant: Signatum est in nobis lumen
vultus tui, Domine. Non enim lumen nos sumus quod
illuminat omnem hominem [(Joan. I, 9)] ; sed illuminamur
a te, ut qui fuimus aliquando tenebrae, simus
lux in te [(Ephes. V, 8)] . O si viderent internum aeternum,
quod ego quia gustaveram, frendebam, quoniam
non eis poteram ostendere, si afferrent ad me
cor in oculis suis foris a te, et dicerent: Quis ostendet
nobis bona? Ibi enim, ubi mihi iratus eram intus in
cubili, ubi compunctus eram, ubi sacrificaveram mactans
vetustatem meam, et inchoata meditatione renovationis
meae sperans in te; ibi mihi dulcescere coeperas,
et dederas laetitiam in corde meo. Et exclamabam
legens haec foris, et agnoscens intus; nec volebam
multiplicari terrenis bonis, devorans tempora, et devoratus
temporibus, cum haberem in aeterna simplicitate
aliud frumentum, et vinum, et oleum.
11. Et clamabam in consequenti versu clamore alto
cordis mei: O in pace! o in idipsum! o quid dixit: Obdormiam et somnum capiam!
Quoniam quis resistet
nobis, cum fiet sermo qui scriptus est: Absorta est
mors in victoriam? [(I Cor. XV, 54.)]
Et tu es idipsum
valde qui non mutaris; et in te requies obliviscens laborum
omnium, quoniam nullus alius tecum, nec ad
alia multa adipiscenda, quae non sunt quod tu, sed tu,
Domine, singulariter in spe constituisti me. Legebam, et
ardebam; nec inveniebam quid facerem surdis mortuis,
ex quibus fueram pestis, latrator amarus et caecus
adversus Litteras de melle coeli melleas, et de lumine
tuo luminosas: et super inimicis Scripturae hujus
tabescebam.
12. Quando recordabor omnia dierum illorum feriatorum?
Sed nec oblitus sum nec silebo flagelli tui
asperitatem, et misericordiae tuae mirabilem celeritatem.
Dolore dentium tunc excruciabas me; et cum
in tantum ingravesceret ut non valerem loqui, ascendit
in cor meum admonere omnes meos qui aderant, ut
deprecarentur te pro me, Deum salutis omnimodae. Et
scripsi hoc in cera, et dedi ut eis legeretur. Mox ut
genua supplici affectu fiximus, fugit dolor ille. Sed
quis dolor? aut quomodo fugit? Expavi, fateor, Domine