PL 32, col. 769
Confessiones (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: The Confessions 9.13 · The Confessions 9.12 · The Confessions 9.0
meus, Deus meus; nihil enim tale ab ineunte
aetate expertus fueram. Et insinuati sunt mihi in profundo
nutus tui; et gaudens in fide laudavi nomen
tuum. Et ea fides me securum esse non sinebat de
praeteritis peccatis meis, quae mihi per Baptismum
tuum remissa nondum erant.
CAPUT V Ambrosium consulit quid legendum.
13. Renuntiavi, peractis vindemialibus; ut scholasticis
suis Mediolanenses venditorem verborum alium
providerent, quod et tibi ego servire delegissem, et
illi professioni, prae difficultate spirandi ac dolore pectoris,
non sufficerem. Et insinuavi per litteras antistitituo,
viro sancto Ambrosio pristinos errores meos,
et praesens votum meum, ut moneret quid potissimum
mihi de Libris tuis legendum esset, quo percipiendae
tantae gratiae paratior aptiorque fierem. At ille jussit
Isaiam prophetam; credo, quod prae caeteris Evangelii
vocationisque Gentium sit praenuntiator apertior.
Verumtamen ego primam hujus lectionem non intelligens,
totumque talem arbitrans, distuli repetendum
exercitatior in dominico eloquio.
CAPUT VI. Mediolani baptizatur cum Alypio et Adeodato.
14. Inde ubi tempus advenit quo me nomen dare
oporteret, relicto rure, Mediolanum remeavimus.
Placuit et Alypio renasci in te mecum, jam induto
humilitate Sacramentis tuis congrua, et fortissimo domitori
corporis, usque ad Italicum solum glaciale nudo
pede obterendum insolito ausu. Adjunximus etiam
nobis puerum Adeodatum ex me natum carnaliter de
peccato meo. Tu bene feceras eum. Annorum erat
ferme quindecim, et ingenio praeveniebat multos graves
et doctos viros. Munera tua tibi confiteor, Domine
Deus meus, creator omnium, et multum potens reformare
nostra deformia: nam ego in illo puero praeter
delictum nihil habebam. Quod enim enutriebatur a
nobis in disciplina tua, tu inspiraveras nobis, nullus
alius: munera tua tibi confiteor. Est liber noster qui
inscribitur, de Magistro: ipse ibi mecum loquitur. Tu
scis illius esse sensa omnia quae inseruntur ibi ex persona
collocutoris mei, cum esset in annis sexdecim.
Multa ejus alia mirabiliora expertus sum. Horrori
mihi erat illud ingenium; et quis praeter te talium
miraculorum opifex? Cito de terra abstulisti vitam
ejus; et securior eum recordor, non timens quidquam
pueritiae, nec adolescentiae, nec omnino homini illi.
Sociavimus eum coaevum nobis in gratia tua, educandum
in disciplina tua; et baptizati sumus, et fugit a
nobis sollicitudo vitae praeteritae. Nec satiabar illis
diebus dulcedine mirabili, considerare altitudinem
consilii tui super salutem generis humani. Quantum
flevi in hymnis et canticis tuis, suave sonantis Ecclesiae
tuae vocibus commotus acriter! Voces illae influebant
auribus meis, et eliquabatur veritas in cor meum; et
exaestuabat inde affectus pietatis, et currebant lacrymae,