PL 32, col. 770
Confessiones (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: The Confessions 9.0
et bene mihi erat cum eis.
CAPUT VII. Ecclesiastici cantus institutio Mediolani. Inventio corporum SS. Protasii et Gervasii.
15. Non longe coeperat Mediolanensis Ecclesia genus
hoc consolationis et exhortationis celebrare,
magno studio fratrum concinentium vocibus et cordibus.
Nimirum annus erat, aut non multo amplius, cum
Justina Valentiniani regis pueri mater, hominem tuum
Ambrosium persequeretur, haeresis suae causa, qua
fuerat seducta ab Arianis. Excubabat pia plebs in
ecclesia, mori parata cum episcopo suo, servo tuo.
Ibi mater mea, ancilla tua, sollicitudinis et vigiliarum
primas tenens, orationibus vivebat. Nos adhuc frigidi
a calore Spiritus tui, excitabamur tamen civitate attonita
atque turbata. Tunc hymni et psalmi ut canerentur
secundum morem orientalium partium, ne populus
moeroris taedio contabesceret, institutum est; et ex
illo in hodiernum retentum, multis jam ac pene omnibus
gregibus tuis, et per caetera orbis imitantibus.
16. Tunc memorato antistiti tuo per visum aperuisti,
quo loco laterent martyrum corpora Protasii
et Gervasii, quae per tot annos incorrupta in thesauro
secreti tui recondideras, unde opportune promeres ad
coercendam rabiem femineam, sed regiam. Cum enim
propalata et effossa digno cum honore transferrentur
ad Ambrosianam basilicam, non solum quos immundi
vexabant spiritus, confessis eisdem daemonibus sanabantur,
verum etiam quidam plures annos caecus civis
civitatique notissimus, cum populi tumultuantis laetitiae
causam quaesisset atque audisset, exsilivit,
eoque se ut duceret, suum ducem rogavit. Quo perductus,
impetravit admitti, ut sudario tangeret feretrum
pretiosae in conspectu tuo mortis sanctorum
tuorum [(Psal. CXV, 15)] . Quod ubi fecit, atque admovit
oculis, confestim aperti sunt. Inde fama discurrens,
inde laudes tuae ferventes, lucentes, inde illius inimicae
animus etsi ad credendi sanitatem non ampliatus,
a persequendi tamen furore compressus est.
Gratias tibi, Deus meus. Unde et quo duxisti recordationem
meam, ut haec etiam confiterer tibi, quae
magna oblitus praeterieram? Et tamen tunc cum ita
fragraret odor unguentorum tuorum, non currebamus
post te [(Cantic. I, 3)] , et ideo plus flebam inter cantica
hymnorum tuorum, olim suspirans tibi, et tandem
respirans, quantum patet aura in domo fenea.
CAPUT VIII. Evodii conversio. Matris obitus, ejusque a teneris educatio.
17. Qui habitare facis unanimes in domo [(Psal.
LXVII, 7)] , consociasti nobis et Evodium juvenem ex