PL 32, col. 77

Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne

ab haereticis effutiebantur, e quibus cum se
expedire non posset rudis adhuc et Litterarum sacrarum
imperitus, in eorum sententiam facile concidebat:
qua de re exstat haec illius ad plebem sermonem habentis
sincera confessio: Loquor vobis, aliquando deceptus,
cum primo puer ad divinas Scripturas ante vellem
afferre acumen discutiendi, quam pietatem quaerendi:
ego ipse contra me perversis moribus claudebam januam
Domini mei: cum pulsare deberem, ut aperiretur; addebam,
ut clauderetur. Superbus enim audebam quaerere,
quod nisi humilis non potest invenire. Haec enim me perturbaverunt,
quae modo vobis securus in nomine Domini
et propono (De concordia Matthaei et Lucae in texenda
Christi genealogia), et expono [Serm. 51, n. 6] . Scripturas
quoque veteris Testamenti, et eas potissimum
solebant Manichaei vituperare, ac ea vituperatione
infirmos et parvulos, non invenientes quomodo illis
responderent, irridere atque decipere [De Gen. contra
Manichaeos, lib. 1, n. 2] . Praeterea difficultas, quam
in mali, praesertim quod agimus, origine detegenda
patiebatur, eum in hanc haeresim induxit [Conf. l. 3,
cap. 7, n. 12] : nam mens ejus hac inquisitione defatigata,
cum nulla ipsi ad eam lux affulgeret, facile adducta
est, ut malo verum aeternumque principium,
Deo tanquam solius boni principio contrarium cum
insanis illis deceptoribus affingeret. Scientiae quippe
praesidio destitutus, captiosis illorum argumentis, cum
ab eo quaererent, unde malum, non poterat obsistere.
2. Post ubi Manichaeis nomen dederat Augustinus,
nihil illi antiquius fuit, quam ut susceptae a se haereseos
placitis atque institutis animum affatim imbueret.
Illos igitur sedulo audiit, eorum figmenta omnia curiose
indagavit, iis fidem temere praebuit; quin etiam instanter
ea, quibus potuit, persuasit, et adversus alios
pertinaciter animoseque defendit. Nec defuit consilio
et conatui temerario successus secundus, usque adeo
ut fidem catholicam miserrima ac furiosissima loquacitate
vastasse se, lugens agnoscat [De Dono perseverantiae,
n. 53] . Complures imperitos futilibus quaestionum
argutiis exagitavit [Conf. lib. 3, cap. 12, n. 21] ,
et amicorum plurimos decepit: praecipuum inter eos
Alypium, de quo infra saepius, et Romanianum Maecenatem
suum, iisdem erroribus involvit. Honoratum
quoque, hominem nondum quidem christianum, sed
veri inveniendi studio flagrantem, Manichaeis, quos
vehementer exsecrabatur, conciliavit tandem et adjunxit
[De Utilitate credendi, n. 2] .
3. Ceterum ex consuetudine et familiaritate, quam
cum haereticis illis contraxerat Augustinus, eos in
aliorum opinionibus destruendis magis disertos, quam
in suis astruendis firmos esse cognovit [Ibid.] . Id ipsum
obstitit, quominus eis penitus adhaereret: adeo ut eos
caute ac timide sequeretur, seque in numero Auditorum
contineret, qui gradus apud illos infimus erat,
idemque prope qui Catechumenorum in Ecclesia [Contra
Litt. Petil., lib. 3, n. 20] . Neque enim Manichaeorum
presbyter fuit, ut illi postea non nemo exprobravit
[Ibid.] ; nec Electus, hoc est, eorum mysteriis
initiatus [Contra Fortunatum, n. 3] . Quapropter eum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.