PL 32, col. 78
Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne
latebant flagitia quorum insimulabantur Manichaei:
haec enim ad Electos spectabant. Eorum solummodo
interfuerat orationi, in qua nihil turpe animadverterat,
nisi quod semper ad solem se converterent. Illos
quoque Eucharistiam recipere audierat; quid autem
acciperent, et quando acciperent, ignorabat: quamvis
omnia sectae hujus flagitia quidam ex adversariis in
eum contulerint, Catechumenos sive Auditores Manichaeorum,
baptisma eorum recepisse falso arbitrati.
Singularem solemnitatis Paschalis cultum hauserat ab
Ecclesia catholica Augustinus, quem diem festum
Manichaei nulla propemodum celebritate, nullis vigiliis,
nullo prolixiore jejunio, nullo denique festiviore apparatu
colebant [Contra Epist. Manichaei, n. 9] . Cujus
rei causam saepius ab eis sciscitabatur: sed cum illi
sub idem tempus Manichaei sui mortem insigni pompa celebrarent,
religionem et venerationem, qua sacrum Pascha
prosequi consueverat, in hanc ipse transfundebat.
4. Cum in Manichaeis parum praesidii et firmitatis
reperiret, spem et negotia mundi non dimisit; cujus
amore teneri non destitit, quamdiu eos sectatus est
[De Utilitate credendi, n. 2] . Passim testatur se totos
novem annos Manichaeorum sectae fuisse addictum.
Videbimus eum infra Mediolani tantummodo ab illis
discessisse anno trecentesimo octogesimo quinto. Ita
dicendum esset, eum in hanc haeresim incidisse anno
trecentesimo septuagesimo sexto. Ipse Augustinus
novem his annis, quibus Manichaeos audiit, se Fausti
adventum exspectasse testatur [Conf. lib. 5, cap. 6,
n. 10] : Faustus iste jam advenerat, Augustino annum
aetatis undetrigesimum agente [Ibid., cap. 3, n. 3] , qui
Christi erat trecentesimus octogesimus tertius. Hos
itaque novem annos numerare debemus ab anno aetatis
illius vigesimo, Christi trecentesimo septuagesimo
quarto; et de iisdem annis intelligere quod ipse scribit,
se per novem annos, nimirum ab undevigesimo
aetatis suae anno ad duodetrigesimum usque (completum)
fuisse seductum et alios seduxisse [Ibid., lib. 4,
cap. 1, n. 1] . Ita videre licet, eum, cum primum Ciceronis
Hortensium legit anno aetatis decimo nono aut
vigesimo, in Manichaeorum haeresim fuisse prolapsum.
Neque vero statim ab anno vigesimo octavo aut vigesimo
nono se ab illis omnino disjunxit, sed eos plurimum
fastidiit; neque sic sectatus est, nisi dum quidpiam
melius ipsi occurreret [Ibid., libro 5, cap. 7,
nn. 12, 13] .
5. Monnicam Augustini lapsus in haeresim adeo
nefariam gravissimo dolore perculit. Aberrantem a
fide filium mater non mitius deflebat, quam si supremo
funere extulisset: imo tanto acerbius, quanto intelligeret
vitae mortali praestare immortalem, cujus ille
spem lethali haereseos vulnere in se peremisse videbatur:
Cum pro me fleret ad te mater mea, inquit, fidelis
tua, amplius quam flent matres corporea funera [Ibid.,
lib. 3, cap. 11, n. 19] . Illius conversionem plurimis
a Deo lacrymis postulavit. Precabatur, quotquot idoneos
inveniebat, ut cum filio sermonem conferrent ad
errores illius refellendos, utque eum veritatis doctrina
imbuentes a falsitate revocarent. Sed nimium adhuc