PL 32, col. 79

Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne

indocilem illum faciebat arrogantia, qua haeresis hujus
novitas eum inflabat. Hinc sanctus quidam episcopus
ab ea rogatus ut cum filio colloqueretur, recusavit,
eumque perfectis Manichaeorum libris suos tandem
errores deprehensurum affirmavit. Cumque illa magis
ac magis instaret, Vade, inquit, a me; ita vivas: fieri
enim non potest, ut filius istarum lacrymarum pereat.
Quod illa responsum divini instar oraculi accepit [Ibid.,
cap. 12, n. 21] . Eam adhuc super filii salute Deus
cum aliis pluribus modis, tum maxime somnio consolatus
est. Cum enim esset moerore confecta, juvenem
splendidum, hilarem, et renidenti vultu ad se venientem
vidit, qui cum ab ea moestitiae causas quaesiisset,
jussit illam securo esse animo, simulque monuit, videret
et attenderet, secum filium eodem loci consistere.
Quod cum illa filio narrasset, et ipse somnium
ad se trahere conaretur, diceretque hoc viso significari
matrem in suam aliquando tractum iri sententiam;
illa continuo citra haesitationem, Non, inquit;
non enim mihi dictum est, Ubi ille, ibi et tu; sed, Ubi
tu, ibi et ille [Ibid., cap. 11, n. 20] . Hoc extemporali
matris responso, quae speciosa ipsius interpretatione
turbata non fuerat, vehementius quam ejusdem viso
permotus est. Contigit istud novem propemodum ante
annis, quam Augustinus ex limo profundi ac tenebris
falsitatis in quibus jacebat, emergeret. Saepe tentavit
exsurgere, sed altius semper immergebatur. Haud
scimus an hi novem anni, ut alii supra, adventu
Fausti terminentur, ante cujus accessum, illius ad
emergendum conatus non legimus: an vero eo tempore,
quo a Manichaeis discessit anno trecentesimo
octogesimo quinto; an denique illo, quo perfecte ad
Deum conversus est, anno videlicet trecentesimo octogesimo
sexto.
CAPUT VII.
1 Tagastae grammaticam docet, ubi auditorem habet Alypium.
2 Amici morte incidit in maximum luctum, et
Tagasta dolore premente excedit. 3 Regressus Carthaginem,
ibi rhetoricam profitetur.
1. Tum Augustinus Tagastam forte redierat, cum
somnium supra memoratum mater habuit: quam
scribit hoc viso adeo fuisse recreatam, ut ipsum sub
eodem tecto degere, et eidem mensae accumbere siverit;
quod quidem Monnica nolle aliquanto ante coeperat,
tantum illam haeresim exhorrescebat [Confes. lib. 3,
cap. 11, n. 9] . Ad illa itaque tempora revocandum videtur,
quod ipse refert, se in patriam reversum, à
Romaniano susceptum fuisse hospitio, et usque adeo
ejus amicitia et familiari consuetudine honestatum,
ut illius honoris et dignitatis eadem in urbe Tagastensi
socius ac particeps esse videretur [Contra Academicos,
lib. 2, n. 3] . Suorum haud dubie studiorum
metam attigerat, dum Carthagine discessit, spectabantque
studia illa forum litigiosum. Eum tamen aut causas
egisse, aut artem suam in alia re, quam in discipulis
erudiendis, collocasse non legimus. Coepit
itaque docere in patria [Confes. lib. 4, cap. 4, n. 7] :
scribit Possidius eum ibi docuisse grammaticam Possidius,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.