PL 32, col. 80

Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne

in Vita August., c. 1. At cum ipsemet Augustinus
se in illis annis rhetoricam professum esse memorat
[Confes. lib. 4, cap. 2, n. 2] , si hoc dictum ex
serie narrationis interpreteris, videbitur eam Tagastae
docuisse. Non desunt tamen gravissimarum rationum
momenta, quae id de Carthagine intelligendum persuadeant,
ut inferius ostendemus. Tempus certe, quo
grammaticam docebat, non obscure indicat, dum scribit
se, instar adolescentis prodigi, exclusum fuisse a
siliquis porcorum, quos de siliquis pascebat [Ibid.
lib. 3, cap. 6, n. 11] . Ubi mox de grammaticorum et
poetarum fabulis loquitur; quas etiam Hieronymus
porcorum seu daemonum cibum nuncupat (Epist. ad
Dam. de Filio prodigo). Eodem pertinet, nisi nos fallimur,
quod ipse Augustinus dicit: Seducebamur et
seducebamus, falsi atque fallentes in variis cupiditatibus;
et palam per doctrinas, quas liberales vocant, occulte autem
falso nomine religionis. Hic superbi, ibi superstitiosi,
ubique vani. Hac popularis gloriae sectantes inanitatem,
usque ad theatricos plausus, et contentiosa carmina, et
agonem coronarum fenearum, et spectaculorum nugas,
et intemperantiam libidinum: illac autem purgari nos
ab istis sordibus expetentes cum eis qui appellarentur
Electi et Sancti, afferremus escas, de quibus nobis in officina
aqualiculi sui fabricarent angelos et deos, per quos
liberaremur; et sectabar ista atque faciebam cum amicis
meis, per me ac mecum deceptis [Confes. lib. 4, cap. 1,
n. 1] . Dum Tagastae doceret, auditorem habuit Alypium,
praeclarae indolis et optimae spei adolescentem,
ex primatibus Tagastae municipalibus oriundum:
quem ut ipse eximia charitate complectebatur, ob ea
virtutum specimina, quae jam tum in eo elucebant; sic
ab illo vicissim multum dilectum se dicit, eo quod illi
bonus et doctus videretur.
2. Mortuo per id tempus amico, cujus nomen reticet,
longe charissimo, Tagasta migrare Carthaginem
dolore opprimente compulsus est. In illis, inquit, annis,
quo primum tempore in municipio quo natus sum,
docere coeperam, comparaveram amicum, societate studiorum
nimis charum, cooevum mihi et conflorentem flore
adolescentiae. Mecum puer creverat, et pariter in scholam
ieramus, pariterque luseramus. Sed nondum erat
sic amicus, quanquam ne tunc quidem, sicuti est vera
amicitia; quia non est vera, nisi cum eam tu agglutinas
inter inhaerentes tibi charitate diffusa in cordibus nostris
per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Sed tamen
dulcis erat nimis, coacta fervore parilium studiorum.
Nam et a fide vera, quam non germanitus et penitus adolescens
tenebat, deflexeram ego eum in superstitiosas fabellas
et perniciosas, propter quas plangebat me mater.
Mecum jam errabat in animo homo ille, et non poterat
anima mea sine illo. Et ecce tu imminens dorso fugitivorum
tuorum, Deus ultionum et fons misericordiarum, simul,
qui convertis nos ad te miris modis; ecce abstulisti
hominem de hac vita, cum vix explevisset annum in amicitia
mea, suavi mihi super omnes suavitates illius vitae
meae. Quis laudes tuas enumerat unus in se uno quas expertus
est? Quid tunc fecisti, Deus meus, et quam investigabilis
abyssus judiciorum tuorum? Cum enim laboreret

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.