PL 32, col. 777

Confessiones (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: The Confessions 9.0

me esse arbitrantibus. At ego in auribus tuis, ubi eorum
nullus audiebat, increpabam mollitiem affectus
mei, et constringebam fluxum moeroris, cedebatque
mihi paululum; rursusque impetu suo ferebatur, non
usque ad eruptionem lacrymarum, nec usque ad vultus
mutationem, sed ego sciebam quid corde premerem.
Et quia mihi vehementer displicebat tantum in
me posse haec humana, quae ordine debito et sorte
conditionis nostrae accidere necesse est, alio dolore
dolebam dolorem meum, et duplici tristitia macerabar.
32. Cum ecce corpus elatum est, imus, redimus
sine lacrymis. Nam neque in eis precibus quas tibi
fudimus, cum offerretur pro ea sacrificium pretii nostri,
jam juxta sepulcrum posito cadavere, priusquam
deponeretur, sicut illic fieri solet, nec in eis precibus ego
flevi: sed toto die graviter in occulto moestus eram,
et mente turbata rogabam te, ut poteram, quo sanares
dolorem meum, nec faciebas; credo, commendans
memoriae meae, vel hoc uno documento, omnis consuetudinis
vinculum, etiam adversus mentem quae jam
non fallaci verbo pascitur. Visum etiam mihi est ut
irem lavatum, quod audieram inde balneis nomen inditum,
quia Graeci βαλανεῖον dixerint, quod anxietatera
pellat ex animo. Ecce et hoc confiteor misericordiae
tuae, Pater orphanorum, quoniam lavi, et talis eram
qualis priusquam lavissem. Neque enim exsudavit de
corde meo moeroris amaritudo. Deinde dormivi et
evigilavi, et non parva ex parte mitigatum inveni dolorem
meum; atque ut eram in lecto meo solus, recordatus
sum veridicos versus Ambrosii tui; tu es enim
Deus, creator omnium,
Polique rector, vestiens
Diem decoro lumine,
Noctem sopora gratia:
Artus solutos ut quies
Reddat laboris usui,
Mentesque fessas allevet,
Luctusque solvat anxios.
33. Atque inde paulatim reducebam in pristinum
sensum ancillam tuam, conversationemque ejus piam
in te, et sancte in nos blandam atque morigeram,
qua subito destitutus sum; et libuit flere in conspectu
tuo de illa et pro illa, de me et pro me. Et dimisi
lacrymas quas continebam, ut effluerent quantum vellent,
substernens eas cordi meo; et requievit in eis,
quoniam ibi erant aures tuae, non cujusquam hominis
superbe interpretantis ploratum meum. Et nunc,
Domine, confiteor tibi in litteris. Legat qui volet, et
interpretetur ut volet, et si peccatum invenerit, flevisse
me matrem exigua parte horae, matrem oculis
meis interim mortuam, quae me multos annos fleverat
ut oculis tuis viverem, non irrideat; sed potius, si est

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.