PL 32, col. 778
Confessiones (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: The Confessions 9.0
grandi charitate, pro peccatis meis fleat ipse ad te Patrem
omnium fratrum Christi tui.
CAPUT XIII. Orat pro matre defuncta.
34. Ego autem, jam sanato corde ab illo vulnere in
quo poterat redargui carnalis affectus, fundo tibi,
Deus noster, pro illa famula tua longe aliud lacrymarum
genus, quod manat de concusso spiritu consideratione
periculorum omnis animae quae in Adam moritur.
Quanquam illa in Christo vivificata [(I Cor. XV,
22)] , etiam nondum a carne resoluta, sic vixerit ut
laudetur nomen tuum in fide moribusque ejus; non
tamen audeo dicere, ex quo eam per Baptismum regenerasti,
nullum verbum exisse ab ore ejus contra
praeceptum tuum. Et dictum est a Veritate Filio tuo: Si quis dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennae
ignis
[(Matth. V, 22)]
. Et vae etiam laudabili vitae hominum,
si, remota misericordia, discutias eam. Quia
vero non exquiris delicta vehementer, fiducialiter speramus
aliquem apud te locum invenire indulgentiae.
Quisquis autem tibi enumerat vera merita sua, quid
tibi enumerat nisi munera tua? O si cognoscant se
homines homines, et qui gloriatur, in Domino glorietur!
[(II Cor. X, 17.)]
35. Ego itaque, laus mea et vita mea, Deus cordis
mei, sepositis paulisper bonis ejus actibus, pro
quibus tibi gaudens gratias ago, nunc pro peccatis
matris meae deprecor te; exaudi me per Medicinam
vulnerum nostrorum quae pependit in ligno, et sedens
ad dexteram tuam, te interpellat pro nobis [(Rom. VIII,
34)] . Scio misericorditer operatam, et ex corde dimisisse
debita debitoribus suis; dimitte illi et tu debita
sua [(Matth. VI, 12)] , si qua etiam contraxit per tot
annos post aquam salutis. Dimitte, Domine, dimitte
obsecro, ne intres cum ea in judicium [(Psal. CXLII,
2)] . Superexaltet misericordia judicium [(Jacobi II, 13)] ,
quoniam eloquia tua vera sunt, et promisisti misericordiam
misericordibus [(Matth. V, 7)] : quod ut essent,
tu dedisti eis, qui misereberis cui misertus eris, et
misericordiam praestabis cui misericors fueris [(Exod.
XXXIII, 19; Rom. IX, 15)] .
36. Et credo jam feceris quod te rogo, sed voluntaria
oris mei approba, Domine [(Psal. CXVIII, 108)] . Namque
illa imminente die resolutionis suae non cogitavit
suum corpus sumptuose contegi, aut condiri aromatibus,
aut monumentum electum concupivit, aut curavit
sepulcrum patrium; non ista mandavit nobis: sed
tantummodo memoriam sui ad altare tuum fieri desideravit,
cui nullius diei praetermissione servierat;
unde sciret dispensari victimam sanctam, qua deletum
est chirographum quod erat contrarium nobis [(Coloss. II, 14)] ,
qua triumphatus est hostis computans
delicta nostra, et quaerens quid objiciat, et nihil inveniens
in illo in quo vincimus. Quis ei refundet innocentem
sanguinem? Quis ei restituet pretium quo nos