PL 32, col. 86

Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne

etiam animalium quae apud ipsos nascebantur, ortum
observarent, coelique positionem in hoc momento ad
colligenda suae artis experimenta pariter explorarent.
Itaque dicebat, audisse se a patre suo, quod cum de
se Firmino praegnans mater esset, paterni quoque
amici famula quaedam uterum ferebat; quod latere
dominum non potuit, qui vel canum suarum partus
tam accurate observaret; atque ita contigisse, ut cum
iste conjugis, ille autem ancillae diem, horam, et momentum
diligenter explorarent, eodem ambae temporis
puncto parerent: ita ut easdem constellationes ad
easdem usque minutias utrique nascenti describere
coacti fuerint, iste filio, ille servulo. Nam cum eae
mulieres parturire coepissent, indicaverunt sibi ambo
quid in sua cujusque domo ageretur, et paraverunt
quos ad se invicem mitterent, simul ac illae partum
edidissent. Addebat eos, qui ab utroque missi fuerant,
adeo ex paribus domorum intervallis sibi obviam esse
factos, ut aliam positionem siderum, aliasque momentorum
particulas in horum infantium ortu notare non
potuerint. Et tamen Firminus nobili loco natus, magni
apud omnes nominis erat, divitiis in dies affluebat,
et honoribus augebatur: servus autem ille conditionis
jugo nullatenus relaxato dominis serviebat. His ab
idoneo teste relatis fidem cum sine cunctatione adjunxisset
Augustinus, quidquid ei dubitationis supererat,
evanuit, et omnis illius reluctatio resoluta concidit.
Et primo quidem Firminum ab illa curiositate,
quam res per ipsum narrata futilem et ridiculam esse
monstrabat, tentavit avocare. Deinde cum ab hujus
historiae narratione magna lux ejus animo affulsisset
ad hujus artis fallacias penitus detegendas, mentis
aciem in eos potissimum intendit, qui gemini nascuntur:
quorum plerique, velut Jacob et Esau, post
invicem tam cito funduntur ex utero, ut intervallum
temporis observare mathematicus non possit, nec diversas
eorum constellationes litteris signare; quorum
tamen sors longe dissimilis futura sit. Verum aequissimus
et sapientissimus universi moderator Deus,
consulentibus, consultisque nescientibus, occulto instinctu
agit, ut dum quisque consulit, hoc audiat
quod eum oportet audire occultis meritis animarum,
ex abysso justi judicii Dei [Ibid., lib. 7, cap. 6, n. 8-10] .
An istud Firmini cum Augustino colloquium Carthagine
contigerit, an vero postquam in Italiam trajecit,
non liquet: extra controversiam positum est, illud
ante conversionem ejus accidisse; necdum enim ita
se omni errore exsolverat, quin etiam tum mali originem
investigaret [Conf. lib. 7, cap. 7, n. 11] .
5. Anno aetatis vigesimo sexto aut septimo animum
appulit ad lucubrandos libros duos aut tres de Pulchro
et Apto [Ibid., lib. 4, cap. 15, n. 27] . In his definiebat
Pulchrum id esse quod per se ipsum, Aptum
autem id quod ad aliquid accommodatum deceret
[Ibid., n. 24] . Nam cum non amemus aliquid, nisi
pulchrum seu decorum; quippe cum res quas amamus,
nisi esset in eis decus et species, nullo modo
nos ad se moverent: demonstrabat in ipsis corporibus
aliud esse quasi totum, et ideo Pulchrum; aliud

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.