PL 32, col. 87

Sancti Aurelii Augustini Hipponiensis Vita (Maurini), J. P. Migne

autem quod ideo deceret, quoniam apte accommodaretur
alicui, sicut pars corporis ad universum suum
[Ibid., cap. 13, n. 20] . Inde ad animi quoque naturam
sese convertebat: sed falsa opinio, quam de
spiritualibus habebat traditam sibi a Manichaeis, verum
cernere non sinebat [Ibid., cap. 15, n. 24] . Jam
tum interciderant hi libri, cum confessiones suas scriberet;
nec quot scripsisset, ipse meminerat [Ibid.,
cap. 13, n. 20] . Illos ad Hierium Romanae urbis oratorem
scripserat, qui cum graecas apprime litteras excoluisset,
latinae facundiae doctor mirabilis, et simul
clarissimus aetatis suae philosophus evaserat. Eum de
facie non noverat Augustinus, sed amabat ex doctrinae
fama et claritate nominis; ac quaedam illius verba
audierat, quae ipsi arriserant. Cum itaque Hierium
plurimi faceret, secum praeclare agi putavit, quod lucubrationes
suae ad tanti viri notitiam possent pervenire
[Ibid., cap. 14, n. 21] .
CAPUT IX.
1 Perditos Manichaeorum mores deprehendit Augustinus.
2 Horum Auditor Constantius eos emendare
frustra conatus, se in Ecclesiae catholicae sinum recipit.
3 Errores quoque illorum ab Augustino comperti.
4 Quis quantusve Faustus ille a Manichaeis
tantopere praedicatus. 5 Ejus inscitia ab Augustino
deprehensa. 6 Manichaeorum imbecillitatem audito
Fausto intelligit.
1. Etsi magna animi propensione Manichaeorum
sectae se adjunxisse videretur Augustinus, neque minori
studio eam tueri atque propagare conaretur;
haud ita tamen ei sese dediderat, quin traditae in ea
doctrinae interdum diffideret. Quam suspicionem solerti
ingenio mox obortam esse vel ex eo apparet,
quod, ut superius a nobis observatum est [Supra,
cap. 6, n. 3] , Auditorum ordinem praetergredi noluit,
ac tum demum magnopere auctam firmatamque, cum
paulo serius licet, intellexit Manichaeos in refellendis
alienis, quam in suis asserendis dogmatibus, esse eloquentiores.
Neque enim latere eum posset, quam expeditum
foret cuivis mediocriter erudito, in aliorum
errores multo verborum strepitu invehi; quo uno haereticorum
eorumdem robur omne continebatur. Cum
enim hoc pacto efficerent, ut nulli opinioni adhaerescere
liceret, in ipsorum sententiam erat necessario
transeundem. Itaque nobis faciebant, inquit Augustinus,
quod insidiosi aucupes solent, qui viscatos surculos
propter aquam defigunt, ut sitientes aves decipiant.
Obruunt enim, et quoquo modo cooperiunt alias quae
circa sunt aquas, vel inde etiam formidolosis molitionibus
deterrent, ut in eorum dolos, non electione, sed inopia
decidant [De Utilit. credendi, n. 2] . Multae praeterea
gravissimaeque concurrebant causae, quae susceptae haereseos
fastidium illi ingererent: sed nullae eum vehementius
commovebant, quam quod obscenos deprehenderat
Manichaeorum mores, et a Christi legibus,
et a suis ipsorum institutis longissime aberrantes.
Novem, inquit, annos totos, magna cura et diligentia
vos audivi, nullus mihi Electorum innotescere potuit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.